Nolinoideae sunt subfamilia monocotyledonum familiae Asparagacearum in APG III classificationis systemate anni 2009 enumerata, quae olim Ruscaceae, familia distincta, sensu lato tractabatur (Chase, Reveal, et Fay 2009). Nomen familiae ex Nolina, nomine typi generis, deducitur.


Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Asparagaceae 
Subfamilia : Nolinoideae 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.

Subfamilia genera prius in varias familias digesta amplectitur, inter quae Ruscaceae sensu stricto, Nolinaceae, Dracaenaceae, Convallariaceae, Eriospermaceae. Sicut multi greges monocotyledonum lilioideorum, genera hic perscripta olim in familiam Liliacearum sensu lato digesta sunt.[1]

Genera recensere

Fortasse imperfectus generum in Nolinoideis comprehensorum index infra perscribitur. Ascriptio est fontis qui genus in hanc subfamiliam digerit. Genera hic perscripta quod ad eorum fines et classificationem in familiis et subfamiliis spectat late variata sunt; nonnullae classificationes in familiis non Nolinoideis quae in litteris inveniuntur subscripta sunt.[2][3][4]

Genus Priores familiae
Aspidistra Ker Gawl. (Chase, Reveal, et Fay 2009[5]) Convallariaceae
Beaucarnea Lem. (GRIN) Dracaenaceae, Agavaceae
Calibanus Rose (Chase, Reveal, et Fay 2009) Dracaenaceae, Agavaceae
Campylandra Baker (GRIN) Convallariaceae
Comospermum Rauschert (Chase, Reveal, et Fay 2009) Anthericaceae
Convallaria L. Convallariaceae
Danae Medik. (Chase 2009)
Dasylirion Zucc.[6] Dracaenaceae
Disporopsis Hance (GRIN) Convallariaceae
Dracaena Vand. ex L. (Chase, Reveal, et Fay 2009) Dracaenaceae, Agavaceae
Eriospermum Jacq. (Chase, Reveal, et Fay 2009) Eriospermaceae
Heteropolygonatum M.N.Tamura & Ogisu (GRIN) Convallariaceae
Liriope Lour.[7] Convallariaceae
Maianthemum F.H.Wigg. (Chase, Reveal, et Fay 2009[8]) Convallariaceae
Nolina Michx. (Chase, Reveal, et Fay 2009) Dracaenaceae
Ophiopogon Ker Gawl. (Chase, Reveal, et Fay 2009) Convallariaceae
Peliosanthes Andrews (Chase, Reveal, et Fay 2009) Convallariaceae
Pleomele Salisb. (GRIN)[9] Dracaenaceae, Agavaceae
Polygonatum Mill. (Chase, Reveal, et Fay 2009) Convallariaceae
Reineckea Kunth (GRIN) Convallariaceae
Rohdea Roth (GRIN[10]) Convallariaceae
Ruscus L. (Chase, Reveal, et Fay 2009)
Sansevieria Thunb.[11]
Semele Kunth (Chase, Reveal, et Fay 2009)
Speirantha Baker (Chase, Reveal, et Fay 2009) Convallariaceae
Theropogon Maxim. (GRIN) Convallariaceae
Tupistra Ker Gawl. (Chase, Reveal, et Fay 2009[12]) Convallariaceae

Notae recensere

  1. P. F. Stevens, 2001+, Angiosperm Phylogeny Website, Situs interretialis.
  2. P. F. Stevens, 2001+, Angiosperm Phylogeny Website, Situs interretialis.
  3. Vascular Plant Families and Genera, Royal Botanic Gardens, Kew.
  4. GRIN Taxonomy for Plants, Germplasm Resources Information Network, United States Department of Agriculture.
  5. Inter quam Antherolophus Gagnep. et Colania Gagnep.
  6. P. F. Stevens, 2001+, Angiosperm Phylogeny Website, Situs interretialis.
  7. P. F. Stevens, 2001+, Angiosperm Phylogeny Website, Situs interretialis.
  8. Inter quod Oligobotrya Baker et Smilacina Desf.
  9. Saepe in Dracaena posita.
  10. Inter quam Gonioscypha Baker.
  11. Stevens, P.F. (2001–2011), Angiosperm Phylogeny Website 
  12. Inter quam Campylandra Baker et Tricalistra Ridl.

Bibliographia recensere

  • Chase, M. W., J. L. Reveal, et M. F. Fay. 2009. A subfamilial classification for the expanded asparagalean families Amaryllidaceae, Asparagaceae and Xanthorrhoeaceae. Botanical Journal of the Linnean Society 161(2):132–136. doi=10.1111/j.1095-8339.2009.00999.x.

Nexus externi recensere

  Vide "Nolinoideae" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Plant Name Index