"Caesar et Cleopatra" est tabula ab Ioanne Leone Gérôme anno 1866 picta. Cleopatra depingitur quae nuper in tapete involuta statim, amici Apollodori ope, C. Caesari se revelat. Concursus Caesaris cum Cleopatra anno 48 a.C.n. evenit hocque modo a Plutarcho in "Vita Iulii Caesaris" narratur: "Κἀκείνη παραλαβοῦσα τῶν φίλων Ἀπολλόδωρον τὸν Σικελιώτην μόνον, εἰς ἀκάτιον μικρὸν ἐμβᾶσα, τοῖς μὲν βασιλείοις προσέσχεν ἤδη συσκοτάζοντος· ἀπόρου δὲ τοῦ λαθεῖν ὄντος ἄλλως, ἡ μὲν εἰς στρωματόδεσμον ἐνδῦσα προτείνει μακρὰν ἑαυτήν, ὁ δ´ Ἀπολλόδωρος ἱμάντι συνδήσας τὸν στρωματόδεσμον εἰσκομίζει διὰ θυρῶν πρὸς τὸν Καίσαρα.." Vestimenta autem serica Cleopatrae pectoraque candida e versibus Lucani recreavit:

"Caesar et Cleopatra" ab Ioanne Leone Gérôme anno 1866 picti
Candida Sidonio perlucent pectora filo
quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
solvit et extenso laxavit stamina velo (Lucanus, Pharsalia 10.141-143).

Tabulam hodie privatus quidam possidet.

"Caesar et Cleopatra" ab Ioanne Leone Gérôme picti: photographema Goupil & Cie

Nexus externi

recensere