Bruno Schulz
Bruno Schulz (natus die 12 Iulii 1892 in Drohobycz in regione Leopolitana, necatus die 19 Novembris 1942 ibidem) Polonicus scriptor, criticus, graphicus et magister artis fuit.
Vita
recensereFilius textilium venditoris cuiusdam anno 1936 fidem religionem Iudaicam abnegavit. Absolutorio gymnasiali recepto studebat annis a 1910 ad 1911 et annis a 1913 ad 1914 architecturae apud Scholam polytechnicam Leopolitanam. Tata anno 1915 defuncto Bruno crisibus profundis percussus est. Primo bello pancosmico saeviente familia omnis Vindobonam fugit ubi Bruno denuo studens fieri voluit. In patriam reversus autodidactice se delineatorem pictoremque fecit. Anno 1918 artificum fraternitati "Kalleia" se aggregavit.
Annis a 1920 ad 1923 cyclus graphicus eius Księga bałwochwalcza (Liber de idololatria) exaratus est cum imagine feminarum adoratarum. Anno 1922 Varsaviae et Leopoli opera exponi curavit. Anno 1923 in animo habuit manendi in Poloniae capite. Annis a 1924 ad 1941 autem professor gymnasialis fuit in urbe natali Drohobycz: veniam docendi annis 1926 et 1928 recuperavit. Attamen expositionibus et tunc saepius interfuit Vilnae, Cracoviae, Leopoli, in Truskawiec.
Tamquam scriptor
recensereAnno 1925 scribere coepit postquam consuetudinem cum auctore Vladislao Riff et philosopha scriptriceque Debbora Vogel contraxerat. In commercio epistulari cum domna Vogel inseruit partes mythistoriae primae praetitulatae Sklepy cynamonowe. Fabula Milesia ista genere inusitato pacta penes multos admirationi magnae fuit. Annis a 1933 ad 1939 cooperatus est pro commentariis litterarum Polonicis "Tygodnik Ilustrowany", "Skamander", "Kamena", "Wiadomości Literackie", ubi non solum aliorum opuscula criticabat sed etiam propria edebat. Quae partes fundamento fuerunt fabularum Romanensium Ptaki (1933), Druga jesień, Dodo, Mój ojciec wstfpuje do strażaków, Republika marzeń . Anno 1937 in lucem prolata est eius secunda mythistoria fabulis praetitulata Sanatorium pod klepsydra. Inde ab anno 1934 Schulz mythistoriam in historiunculis praetitulatam Mesjasz scripsit, quae numquam finita est. Anno 1936 edidit tractationem Mityzacja rzeczywistości ubi notiones suas de litteris genuit: poesim esse mythorum veterum regenerationem qui in sensu verborum originali insiti esse videntur; verba singula sitire sensum originalem pristinum. Hinc opera eius saepe cum mythico epitheto descripta sunt.
Opus unicum lingua Theodisca scriptum (Die Heimkehr, 1937) proh dolor perditum est. Annis a 1933 ad 1937 sponsus fuit catholicae Iosephae Szelińska, quacum opus Der Prozess Francisci Kafka convertebat. Aetate anni 1938 septimanas plures Lutetiae fuit ubi vane amicitias cum aliis artificibus ineundas quaesivit. Denique eodem anno laureatus fuit ab Academia Polonica litterarum: scriptor Schulz munus artificis Schulz magis magisque neglexit. Libros suos illustrationibus exornavit ipse. Cum oppidum natale a Septembri 1939 usque ad Augustum 1941 ab exercitu Sovietico occuparetur, Schulz denuo tamquam artifex operam dabat. Nazismo regente labores graves poenales facere debuit quando praefecto organi securitatis Germanici cuidam effigies pingebat. Esuriebat et humiliabatur, tandem sicut Iudaei omnes in tribu urbano Iudaico inclusus est. Antequam fugeret necatus est a Germano quodam. Propter occupationem Germanicam manuscriptorum et imaginum magnitudo perdita est. Paucae res (epistulae praesertim et graphica) in Museo litterarum Varsaviensi servantur.
Reinventio postbellica
recensereTam tempus occupationis Germanicae quam dictatura communistica aestimationem publicam sufflaminaverunt. Anno 1957 opera in Polonia reedita sunt cura criticorum Georgii Ficowski atque Arthuri Sandauer. Multa opera in scaenis producebantur et artificia in expositionibus intra et extra Poloniam haud raro monstrabantur. Nunc Bruno Schulz inter auctores Polonicos notissimos numeratur. Magni aestimantur mixtura inter traditiones Austriacas antiquas, realismi magici et Expressionismi vestigia quae tamen annis 1930 litteras Polonicas renovare potuerunt.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Brunonem Schulz spectant. |
- Collectiones Brunonis Schulz
- Die Frauen im Leben des Schriftstellers Bruno Schulz - Schulz et feminae (tractatio in actis diurnis Neue Zürcher Zeitung, 2001
- Benjamin Geissler Pellicula documentaria Bilder finden
- Laudatio Christiani Geissler
- Jurko Prohaska: Märchenbilder für den Mörder - tractatio de imagininibus Germano nazistae pictis, in periodico Die Zeit, 2001