Bodolz est commune Bavarum in curriculo urbano Suebiano Lindavia.

Insigne

Commune et partesRecensere

Bodolz conjugat partes Bettnau, Bruggach, Ebnet, Enzisweiler, Hochsträß, Mittenbuch, Taubenberg et Bodolz, partem capitalem. Solum concessores duos habet: Wasserburg occidens et Unterreitnau (boreas), Schönau et Hoyren (oriens) et Schachen (meridies), qui partes Lindaviae sunt. Bodolz lacum bodamicum non tangit, nam in meridie 310 metra a ripa divisus est.

 
Despectus in vicum

HistoriaRecensere

Bodolz in regione provinciae Romanae pristinae Raetiae iacet. Familia Fugger in anno 1592 cum Wasserburg etiam ius in Bodolz regere emit. In anno proximo regnum ceterum de Bodolz a monasterio feminarum Lindaviensis emerunt. Post 1763 austriana, bavariana erit. Lex nova, "Gemeinde-edikt" anno 1818 communem, quem hodie scimus, creavit.

InsigneRecensere

Insigne Bodolzis (vide supra) ramum, sex comas et duo mala aurea, duo lilia et unum scipionem abbatissae demonstrat. Lilia et color lividus simulant familiam Fugger, flavus monasterium.

Res politicaeRecensere

Sunt tres factiones in Bodolz: Bürgerschaft Bodolz 8 sedes in consilium communis Unabhängige Bürger Bodolz 5 sedes Freie Aktive Bodolzer 3 sedes Magister civium est Christian Ruh, secundus Bruno Schmid (ambo Bürgerschaft).

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bodolz spectant (Municipalities in Bavaria, Bodolz).