Bion Smyrnaeus
Bion seu Bio (Graece: Βίων) fuit poeta Graecus qui bucolica finxit. Dubia et pauca de vita eius scimus, praecipue a lexico Suda educta: natus est Phlossae prope Smyrnam in extremo saeculo secundo a.C.n. et commemoratur unus ex maximis scriptoribus rerum bucolicorum una cum Theocrito et Moscho. In carmine cui est nomen Epitaphium Bionis, quod probabiliter ab ignoto eius discipulo fictum est, dicitur Bion in Sicilia diu vixisse venenoque interfectus etiam tum iuvenis esse.
Opera
recensereReliquiae non multae Bionis operum pervenerunt usque ad hodierna tempora:
- Bucolica (Βουκολικά), Dorice scripta, quorum 16 fragmenta a Iohanne Stobaeo relata nobis pervenerunt;
- Epitaphium Adonis (Ἐπιτάφιος Ἀδώνιδος), poema 98 hexametrorum, de questu Aphrodites ob Adonem ab apro interemptum;
- Epithalamium Achillis et Deidamiae, cuius fragmentum circiter 30 versorum ad Bionem adscriptum est in Aevo renascentiae litterarum.
Bibliographia
recensere- M. Casertano, G. Nuzzo, Storia e testi della letteratura greca, vol. 3, Perusiae (2004)
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |