Bettigo (Graece Βηττιγώ)[1], vel nunc Ghates[2] Occidentales (Hindice पश्चिमी घाट), sunt montes continui in India patentes, qui secundum litus occidentale paeninsulae Indicae[3] extenduntur et litus Malabaricum maris Arabici a planitie elevata Deccanensi separant. A confinio Guzaratae et Maharastrae per civitates Maharastram, Goam, Carnaticam, Malabariam, Coromandelam usque ad extremitatem Indiae meridionalem perveniunt. Non iugum sensu stricto sunt, sed planitiei Deccanensis margo ardua et altior. Flumina, quae in Bettigone oriuntur, sicut Godavari, Crisna, Caveri, per paeninsulam totam ad orientem fluunt. Pars Ghatum meridionalis altior est; hic et cacumen altissimum Anai Mudi (Latine Frons elephantis), 2695 m altum, situm est. Himalais exceptis Bettigo montes Indiae altissimi sunt.

Bettigo montes prope Mumbai.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 10°10′11″N 77°3′40″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon