Planities elevata Deccanensis

Planities elevata Deccanensis[1] vel Deccanus (Hindice दक्खिन, Dakkhin[2]) est planities elevata maxima, in India australi (in civitatibus Āndhra Pradeśa, Carnatica, Maharastra, Telangana, Coromandela) sita. Partem mediam paeninsulae Indicae[3] occupat; montes Ghates Occidentales[4] a litore Malabarico Deccanum separant, Ghates Orientales a litore Coromandelico. Planities Indo-Gangetica a Deccano septentrionem versus patet. Area planitiei elevatae circa 1 000 000 chm2 est. Caveri, Crisna, Godavari, Narmada flumina Deccani sunt. Tectona grandis, Shorea robusta, Bambusoideae arbores silvarum Deccani sunt.

In planitie elevata Deccanensi prope Hyderabadum urbem

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 17°0′0″N 77°0′0″E, 14°0′0″N 77°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica