Gōdāvari[1] (Hindice गोदावरी) est flumen maximum in India.

Godavari
Linter in Godavari prope Abbirajupalem vico in Andhra Pradesa
Longitudo 1465 chm
Altitudo fontis 1200 m
Decursus aquae 3038 /s
Area systematis 313 000 chm²
Fons Prope Trimbak
urbem Maharastrae
Ostium Sinus Bengalicus
Regio India (Maharastra,
Āndhra Pradeśa)

Godavari initium in Ghatibus Occidentalibus prope Trimbak urbem 80 chm a mari Arabico distat, sed flumen ad orientem fluit et per planitiem elevatam Deccanensem[2] transiens paeninsulam Indicam[3] totam transgreditur. Godavari 1465 chm longitudinis est. Per Maharastram et Āndhram Pradeśam civitates Indiae fluit et in Sinum Bengalicum per deltam cum Crisna flumine communem influit.

NotaeRecensere

  1. Francisci Bopp Glossarium comparativum linguae Sanscritae..., Berolini 1867, p. 119 (Textus apud Google Books)
  2. Cf. Cyrtodactylus deccanensis, Pogostemon deccanensis.
  3. E.g. C.B. Clarke[en] Compositae Indicae descriptae et secus genera Benthamii ordinatae..., 1876, pp. 3, 10 etc.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 19°55′48″N 73°31′39″E, 16°43′32″N 82°19′52″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Godavari flumen spectant.