Berikon
Bericum (Germanice: Berikon) est municipium et vicus in Helvetiae regione Mutschellen, supra Rusae vallem.
Locus: 47°21′9″N 8°22′25″E
Numerus incolarum: 4 776
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Berikon
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Rudolfstetten-Friedlisberg, Widen, Birmensdorf, Oberwil-Lieli, Zufikon
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Geographia
recensereDe Natura
recensereSitum est municipium in colle Holzbirrliberg supra Rusae vallem atque sub Leporis montem (Germanice: Hasenberg), ab transitu Mutschellen ad meridiem. Altissimus locus est in 670m supra mare, infimus autem in 522m altitudine. Apud Bericum Inferiorem venit Rummelbach, fluminulum ex colle, qui in finibus Dietikon Reppisch influit.
De vico ipso
recensereIn initio erant vici duo (Bericum superior et Bericum inferior), sed uni facti sunt. Totus vicus aedificatus est in fere una via, propterea vicus est longissimus.
Historia
recensereNomen
recensereNomen vici primo scriptum est anno 1153: Berchheim. Postea mutatum est ad Bergheim, Berchan, Berkein, et in fine Berikon. In illo tempore erat locus iudicii Hapspurgiensis praefecturae ibrae Affoltern.
De vico diviso
recensereAnno 1374 empta sunt jura et judicia inferiora ab civitate Bremogartum, quae instituit advocatiam. Cum esset regio occupata a Confoederationis copiis anno 1415, primo erat Bericum sub regno Turici; postea autem divisum est in duas partes: Bericum Inferior factum est pars Rohrdof praefecturae comitatis Aquarum; Bericum Superior autem pars Cellae Praefecturae civitatis Bremogarti.
De Tempore Francogallorum
recensereAnno 1798, occupata est tota Helvetia a Francogallis. Primo nunc erat uterque vicus pars pagi Aquarum; anno 1803 autem Argoviae pars factum est. Etiamque ad unus vicus nunc facti sunt. Francogalli Napoléone amisso, Helvetiam reliqerunt. Anno 1815, Helvetia iterum erat natio libera.
De temporibus hodiernibus
recensereAnno 1902, condita est Ferrovia BD, quae transitum Mutschellen etiamque ergo Bericum transit. Ad annis 1950 Bericume erat vicus agrestis 900 circiter incolarum. Postea autem multi Turici urbis laborantes in Bericum habitare constituerunt; ergo hodie municipii sunt incolarum plus quam 4000.
De Magistratu
recensereLegem facit conventum civium ut exequens magistratus sit consilium municipii; iudicium est in Bremogartum.
Consilium Municipii
recensere- Petrus Oggenfuss, Major Consul
- Rosa Maria Groux, Major Consul Vicarius
- Felix Baur, Consul
- Alfredus Bossard, Consul
- Stephanus Bossard, Consul
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Berikon spectant. |