Bellum primum de libertate Italica
(Redirectum de Bellum primum de libertate italiana)
Bellum primum de libertate Italica (23 Martii - 9 Augusti 1848, 20 - 24 Martii 1849) fuit bellum inter Regnum Sardiniae (breviter cum auxilio Civitatis Ecclesiae, Magni Ducatus Tusciae et Regni Utriusque Siciliae) et Imperium Austriacum. Hoc bellum ab Austria victum est.
Die 22 Martii 1849 Novariae exercitus Austriae a Iosepho Radetzky ducto Regem Sardiniae profligavit.
Insequenti die propter hanc cladem, Carolus Albertus, rex Sardiniae, abdicavit et Portum Calem in urbem Lusitaniae in exsilium voluntarium secessit.
Postea etiam Roma (die 3 Iulii 1849) et Venetia (die 23 Augusti), quae ab anno 1848 a papa et ab Austriacis defecerant, captae sunt.
Nexus interni
- Bellum alterum de libertate Italica
- Bellum tertium de libertate Italica
- Expeditio Mille Hominum
- Unificatio Italiae