Bešbarmak
Bešbarmak seu litteris Cyrillicis бешбармак (nomen Chirgisicum) est ferculum in Chirgisia popularissimum.
Vocabulum Chirgisice "quinque digitos" significat quia ferculum una sola manu manducatur. Fervefacta caro in cubos cum cultris secari solet et crebro cum fervefactis vermiculis miscetur. Rotunda in patina apponi solet. De bešbarmak tractare originalis ritus comitatur. Ipsa caro magnis in frustis apponitur. Saepe cum dzorba apponi solet quae consistit in iure agnina in crateris nuncupatis piyalis. "Amen" semper dicitur ad gratias agendas Deo, sumpto cibo.
Nexus externi
recensere- "National Dish of Kazakhstan: Beshbarmak" apud National Foods of the World