Basilius Constantini filius Blücher[1] (Russice Василий Константинович Блюхер, tr. Vasilij Konstantinovič Bljucher; natus die 1 Decembris 1889 in vico Barščinka gubernii Iaroslaviensis Imperii Russici, mortuus die 9 Novembris 1938 Moscuae), particeps Belli Orbis Terrarum Primi, socius factionis communisticae ab anno 1916, clarus ductor 'Exercitus Rubri' Sovietici tempore Belli Civilis Russici, rerum militarium et politicarum peritus Sovieticus fuit. Multis signis laudis Sovieticis (e.g. primis Insignis Vexilli Rubri et Stellae Rubri) ornatus, anno 1935 unus e primis marescalcis Unionis Sovieticae factus est. Anno 1938 tamen arrestatus, paulo post mortuus est in carcere, verberum causa.

Wikidata Basilius Blücher
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Blücher: imago
Basilius Blücher: imago
Basilius Blücher: subscriptio
Basilius Blücher: subscriptio
Nativitas: 19 Novembris 1889; Barschinka
Obitus: 9 Novembris 1938; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Officium

Officium: member of the Presidium of the Supreme Soviet of the USSR, deputy of the Supreme Soviet of the Soviet Union
Munus: miles, politicus

Consociatio

Factio: Factio Communistica Unionis Sovieticae, Russian Social Democratic Labour Party, Russian Social Democratic Labour Party (bolshevik)

Memoria

Laurae: Order of Lenin, Order of the Red Banner, Order of the Red Star, Jubilee Medal "XX Years of the Workers' and Peasants' Red Army", Honorary officer of the State Security, Medal of St. George
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nota Recensere

  1. Proavus Basilii Blücher cognominatus est secundum G.L. de Blücher, marescalcum Borussicum.

Nexus externus Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Blücher spectant.