Baššār al-Asad

politicus
(Redirectum de Baschar al-Assad)

Baššār Ḥāfiẓ al-Asad (Arabice بشار حافظ الأسد‎; natus 11 Septembris 1965 Damasci) Syrus est, qui praeses Syriae ab 2000 ad 2024 fuit. Anno 2000 patri Ḥāfiẓ al-Asad succedit, qui Syriam triginta annos usque ad mortem suum rexerat. Baššār in suffragiis annorum 2000 et 2007 confirmatus est, aliis autem candidatis non praesentibus. 8 Decembris 2024, et recedit ab statione praesidis.

Wikidata Baššār al-Asad
Res apud Vicidata repertae:
Baššār al-Asad: imago
Baššār al-Asad: imago
Baššār al-Asad: subscriptio
Baššār al-Asad: subscriptio
Nativitas: 11 Septembris 1965; Damascus
Patria: Syria

Familia

Genitores: Hafiz al-Assad; Anisa Makhlouf
Coniunx: Asma al-Assad
Proles: Hafez Bashar al-Assad, Zain al-Assad, Kareem al-Assad
Familia: Assad family
Baschar al-Assad cum uxore Asma

Pater eius Hafiz al-Assad ab anno 1971 ad usque mortem anno 2000 praeses Syriae fuit.

Iuventus et munus

recensere

Post scholam finitam universitate Damasci et Londinii medicinae studebat.

Cursus honorum

recensere

Baschar post mortem fratris Basil, qui voluntate patris praeses succederet, casu autocinetorum mortuus est. Itaque Baschar novus heres reipublicae factus est. Cum Hafiz pater die 10 Iunii 2000 mortuus esset, Baschar suffragio populi die 10 Iulii 2000 praeses electus est et die 17 Iulii magistratum iniit. Initio Baschar libertatem maiorem populo dare in animo habere credebatur. Anno 2007 iterum paene omnibus suffragiis electus est, sed in facto dictator. Sed ab anno 2011, post Manifestationes Aegyptiae, magna pars hominum contra eum rebellant, praecipue in urbe Emesa et urbe Beroea. Die 8 Decembris 2024, post bellum civile undecim annos in Syria gestrum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatrem Baschar depellunt et in Russiam pro refugio fugat. Et die 9 Decembris 2024, rectio Russiae refugium Baschar admisit.[1]

Bibliographia

recensere
  • Lesch, David W. Syria: The Fall of the House of Assad. Nova editio. New Haven, CT: Yale University Press, 2013. ISBN 978-0-300-18651-2.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Baššār_al-Asad spectant.