Barringtonia asiatica est species Barringtoniae in salinis litorum tropicorum habitationibus et insulis oceanorum Indici et Pacifici occidentalis, a Zanzibar ad Taivaniam, Philippinas, Novam Caledoniam, et Vitios,[1][2] et ad Samoam, Tongam, et Micronesiam endemica, et in Havaios introducta (Whistler 1992:21). Vulgo appellatur "fructus quadratus" quia pyxiformem producit fructum (Thiel & Gutow 2004).

Folia et flos aperiens

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Ericales 
Familia : Lecythidaceae 
Genus : Barringtonia 
Species : B. asiatica 
Barringtonia asiatica 
(L.) Kurz  
Conservationis status
LR/lc

Synonyma
Barringtonia speciosa J. R. Forst. & G. Forst
Imago ex libro Flora de Filipinas
Fructus immaturus, pugni magnitudine
Flos super solum

Species est parva ad media arbor, quae a 7 ad 25 m crescit. Folia sunt angusta obovataque, 20–40 cm longa et a 10 ad 20 cm lata. Fructus, sicut supra dictus, habet latera quae res cruciformes diagonaliter prominent. Fructus est 9–11 cm diametro, ubi crassa spongiosaque caro fibrosa singulare semen 4–5 cm diametro contegit.[2][3]

Fructus, levissimi et aquam salsam maxime resistentes, disperguntur similiter ut Cocos nucifera (Tsou et Mori 2002), a fluctu oceanico, ubi innantes quindecim annos possunt superesse (Thiel & Gutow 2004). Barringtonia fuit una ex primis plantis quae insulam Anak Krakatau coloniam deducit cum hic mons ignifer post eruptionem Krakatau apparuisset.[2] Semina, ad litus lata et a pluvia madefacta, germinant.

Omnes arboris partes sunt venenosae, et venena saponina comprehendunt.

Flores, magni et rosei-albi, forma sicut pompom, odorem dulcissimum suavissimumque emittunt ad attrahendos vespertiliones et heterocera, quae flores noctu pollinant.

In Samoa et Samoa Americana, infusio seminis rasi ad cutis ulcera (Samoane: papala) aliquando adhibetur (Whistler 1996:69).

  1. Germplasm Resources Information Network: Barringtonia asiatica
  2. 2.0 2.1 2.2 Sungei Buloh Wetlands Reserve (Singapore): Barringtonia asiatica
  3. Flora of China: Barringtonia asiatica.

Bibliographia

recensere
  • Thiel, M., et L. Gutow. 2004. "The ecology of rafting in the marine environment. I." Oceanography & Marine Biology: An Annual Review 42:181–263. Doi=10013/epic.20198.d001 [1][nexus deficit]
  • Tsou, C.-H., et S. A. Mori. 2002. "Seed coat anatomy and its relationship to seed dispersal in subfamily Lecythidoideae of the Lecythidaceae (The Brazil Nut Family)." Botanical Bulletin of Academia Sinica 43:37–56. [2][nexus deficit]
  • Whistler, W. Arthur. 1992. Flowers of the Pacific Island Seashore: A Guide to the Littoral Plants of Hawai'i Tahiti Samoa Tonga Cook Islands Fiji and Micronesia. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-8248-1528-9.
  • Whistler, W. Arthur. 1996. Samoan Herbal Medicine. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-9645426-2-5.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barringtonia asiatica spectant.
  Vide "Barringtonia asiatica" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database