Baptisterium Arianorum
Baptisterium Arianorum[1] est opus ecclesiasticum Ravennae in Italia, quod saec. 5 exeunte aedificatum est, cum Theoderico rege Ostrogothorum Arianismus religio regia facta est. Ornatu simplicius est quam Baptisterium ecclesiae cathedralis Ravennatis.
Sicut alia aedificia Ravennae baptisterium notum est propter opus tessellatum in interiore situm. Una cum aliis ecclesiis urbis baptisterium Arianorum inter patrimonium totius mundi inscripta est.
Saec. 6 exeunte baptisterium ab Ecclesia Catholica Romana in ecclesiam Sanctae Mariae in Cosmedin mutatum est.
Res externae
recensereAedificium octagonon cum quattuor apsidibus his diebus 2,25 m infra terrae fastigium temporis, quo aedificatum est, iacet, quod ex tunc fastigium terrae Ravennae maxime increvit.
Res internae
recensereIn intima aedificii parte nihil ornamentorum nisi opus tesselatum in tholo servatum est. Hoc illi baptisterii cathedralis simile est, quod, ut putatur, huic exemplari fuit. Medio in opere tesselato baptismus Christi in flumine Iordane demonstratur. Iesus omnino nudus a Spiritu Sancto forma columbae baptizatur, Ioanne Baptista simul caput Iesu tangente. Tertia figura cannam palustrem ferens Iordanis flumen est. Cum Iesu membrum virile aliter ac in arte Byzantina clare videatur, sunt, qui credant hoc proprium Arianismi esse, vero non exstant alia exempla aut causae theologicae. Inde probabilius est vis artis antiquae, quae nudidatem monstrare non verecundata est, saeculo 5 adhuc perseveravisse.
Cuncti apostoli vestibus candidis induti divinoque capiti circumfusi igni in opere tesselato palmis separati monstrantur. Inter Sanctum Petrum clavem coelorum tenens et Sanctum Paulum, qui volumina fert, Hetoimasia picta est: crux magna in throno, Christum a cruce regnantem significans.
Notae
recensere- ↑ Diarium italicum, Bernardus de Montfaucon, Parisiis 1702, p. 101 et 474.
Bibliographia
recensere- Raffaella Farioli Campanati (1977). Ravenna romana e bizantina, Ravennae.
- Fulvia Fabbi (2000). Alessandro Ranuzzi e la tutela dei monumenti nella Ravenna di fine ottocento. Il caso del Battistero degli Ariani, "Ravenna studi e ricerche", 7/2 (2000), pp. 116–133.
- Clementina RIzzardi (2001). Teodorico a Ravenna. Il Battistero degli Ariani alla luce dell'ideologia politico religiosa del tempo, in Zironi Alessandro (a cura di), Wentilseo. I Germani sulle sponde del Mare Nostrum, Patavii. ISBN 978-88-8098-147-3, pp. 101–118.
- Clementina Rizzardi (2010). Ravenna Otto Monumenti patrimonio dell'umanità. L'iscrizione di Ravenna nella World Heritage List dell'UNESCO, Ravennae.
- Restauri dei monumenti paleocristiani e bizantini di Ravenna patrimonio dell'umanità, a cura di Antonella Ranaldi e Paola Novara, Ravennae 2013, ISBN 9788890771729.
- Emanuela Penni (2011). L’arianesimo nei mosaici di Ravenna, Ravennae. ISBN 978-88-8063-699-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Baptisterium Arianorum spectant (Arian Baptistry (Ravenna), Arian Baptistry). |