Babrius (Graece Βάβριος) fuit scriptor fabularum saeculi II. Fabulas suas Graece scripsit et Mythiambos (Graece Μυθίαμβοι) appellavit, sed forsitan non Graecus sed potius Romanus fuerit, et quidem Latine locutus, ut ex aliquibus appellationibus et locutionibus apparere videtur.[1] Fabulas suas choliambis exaravit. Decem libros collectio a Babrio composita habet, sed ante saeculum quintum editio duorum librorum iam exsistebat, ubi fabulae ordine alphabetico verborum initialium dispositae sunt, sicut in manuscriptis conservatis inveniuntur. A Libanio et Themistio et Basilio Magno et Iuliano fabulae Babrii citantur.

Wikidata Babrius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum, 2. saeculum;
Obitus: 2. saeculum, 3. saeculum;
Pagina Mythiamborum.

De Babrio auctore fabularum

recensere

De Babrio testimonia fidelia paucissima sunt, nam post aetatem Byzantinam Mythiambi (paucis exceptis fabulis) aliquot saeculis de memoria exciderunt. Evanuerat etiam notitia auctoris, donec annis 1840 magna pars fabularum, quae periisse credebantur, in bibliotheca Monasterii Maximae Laurae in Atho monte sita a Constantino Mina venatore codicum reperta est. Minas exemplar codicis (A appellati) Lutetiam misit, ex quo Ioannes Franciscus Boissonade philologus Francicus editionem principem anno 1844 divulgavit. Inventione codicis A studium auctoris et operis usque ad finem saeculi XIX vehementer auctum est, et paulo post vitae Babrii scribi coeptae sunt. Attamen magna quaestio satis certi a parum certo distinguendi vitae scriptores detinere debet. Cum enim paene nulla vel paucissima habuerint antiqua vel Byzantina testimonia auctoris Mythiamborum, personam lyricam in fabulas productam voluerunt eandem esse ac Babrium.

Iulianus imperator Romanus (saec. IV) prae se tulit Mythiambos eo tempore quo regnabat in orientali saltem parte imperii notos esse. Et Avianus (floruit saeculo IV exeunte aut paulo post) se fabulas suas omnes ex Babrio hausisse commemorat. Haec sunt quae ex fontibus antiquis eruere possumus. Ex fontibus Byzantinis pauca insuper adici potest, nam Suda, encyclion lexicon (saec. XI), haec praebet:

Βαβρίας Βάβριος· Μύθους ἤτοι Μυθιάμβους. εἰσὶ γὰρ διὰ χωλιάμβων ἐν βιβλίοις ι'. οὗτος ἐκ τῶν Αἰσωπείων μύθων μετέβαλεν ἀπὸ τῆς αὐτῶν λογοποιΐας εἰς ἔμμετρα, ἤγουν τοὺς χωλιάμβους.
  • Babrias seu Babrios, Fabulas vel Mythiambos. Per choliambos in libris decem. Hic ex fabulis Aesopeis ab illarum soluta narratione in versus scilicet choliambos transtulit.

Hoc igitur ex Suda comperimur: quamquam nomen operis aetate Byzantina notum erat, nomen auctoris etiam tunc aliquatenus dubium erat. Non Aviani neque Iuliani testimonia satis sunt ad Babrii aetatem scribendique initia exploranda. Palmyrae in emporio antiquo in Syria hodierna sito repertae sunt tabellae ceratae, quae in scholis adhibitae esse videntur, nam etiam Babrii fabulas continent. Cum Palmyra anno 272 deleta sit, Babrii fabulas iam ante initium tertii saeculi exstitisse constat.

Ceterae res, quae de vita Babrii narrari solent, ex ipsis fabulis sumptae sunt, sicut id, quod in aula regia imperii Romani orientalis versatus esset ibique magister principis fuisset. Praesertim duo prologi Mythiamborum saepe adhibiti sunt fontes, ex quibus vita auctoris cognosci possit. Sed num potius de fabulae quam de Babrii ipsius persona hic agatur, magna quaestio est.Attamen prologi, si scite et litterate explicantur, hanc personam fabularem prae se ferunt non necesse Babrium verum esse: quae enim persona fabularum veri hominis speciem capere non potest, quippe cum varias in se componat figuras poeticas, quae secum congruere nequaquam possunt. Itaque persona poetica speciem poetae docti capere potest, quamquam fieri potest, ut mythum notissimum referens simul locorum communium obliviscatur.[2]

De Babrii opere

recensere

Mythiambi ex fabulis choliambo scriptis constant. Longitudine variant a tetrastichis (sicut Babr. 8; 14; 39; 40; 41; 73; 80) ad epyllia sive brevia carmina epica fere centum versibus constantia (sicut Babr. 95). Quibus varietatibus fines generis fabularis circumscribere voluisse videtur.[3]

Fabulae Babrii sine promythiis sive praefatiunculis moralibus traditae sunt. De epimythiis autem sive peroratiunculis explicatricibus, utrum genuina an interpola sint, quaeritur.[4]

Ex fontibus Byzantinis comperimus Mythiambos in duos vel decem libros divisos esse. Opinio duorum librorum duobus prologis conservatis confirmari videtur. Si prologo secundi libri locus in fabularum corpore recte positus est, liber primus fabulas 107 continet (Α - Λ), cum liber secundus, incipiens a M littera, fabulas 36 contineat et imperfectus maneat. Primae tantum fabulae 16 huius libri (usque ad Babr. 123) conscripta sunt in primo codice A. Reliquae fabulae addito tempore singillatim adiectae sunt, sed de earum genuinitate etiam nunc controversia est.Fabulae Babrii sine promythiis sive praefatiunculis moralibus traditae sunt. De epimythiis autem sive peroratiunculis explicatricibus, utrum genuina an interpola sint, quaeritur.[5]

Editiones selectae

recensere
Editio princeps
  • Babrii fabulae iambicae CXXIII... / nunc primum editae ab Iohanne Franscisco Boissonade... 1844 (Didot, cum versione Latina)
Prima editio critica moderna
  • Babrii fabulae Aesopeae. Recensuit Otto Crusius. Accedunt fabularum dactylicarum et iambicarum reliquiae. Ignatii et aliorum tetrasticha iambica recensita a Carolo Friderico Mueller, Leipzig 1897
Editio moderna
  • Babrii Mythiambi Aesopei, ed. M.J. Luzzatto & A. La Penna, Leipzig 1986
  1. Spielhofer 2020: §2.
  2. Spielhofer 2020: §9.
  3. Holzberg 2012: 54.
  4. Becker 2006.
  5. Becker 2006.

Bibliographia

recensere
  • Becker, M. (2006) Gefälschtes fabula docet in der Fabeldichtung des Babrios, Rheinisches Museum 149: 168–184
  • Holzberg, Niklas (2012) Die antike Fabel. Eine Einführung, Wissenschaftliche Buchgesellschaft,
  • Mann, Kristin Leilani (2015) The fabulist in the fable book. Dissertatio UCLA.
  • Scognamiglio, Federica (2020) Note sulla tradizione antica di Babrio 117. Prometheus N. S., 9: 254-263.
  • Spielhofer, Lukas (2020) Babrios – Person, Werk, Überlieferung Grazer Repositorium antiker Fabeln, ed. Ursula Gärtner.

Nexus externi

recensere