Avianus fuit poeta Romanus, qui circa annum 500 floruit.

Avianus: Vulpes et canis, pergamentum saeculi decimi.

Quadraginta duas fabulas Graecas distichis Latinis reddidit. Solis e fabulis Babrii hausisse videtur. Ut in prooemio oratione soluta scripto legimus, opus suum Theodosio quodam dedicavit, quem litteris et Graece et Latine scriptis eruditissimum praedicavit et qui a doctis ille illustris Macrobius fuisse putatur. Medio aevo ludorum magistri opere Aviani pervulgato in scholis uti solebant.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere