Berkeley Software Distribution

(Redirectum de BSD)

Berkeley Software Distribution (BSD) fuit systema internum in Research Unix conditum atque excogitatum distributumque a Computer Systems Research Group (CSRG) in Universitate Californiensi Berkeleiae sita. Hodie, nomen BSD eius progenies significat, sicut FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, et DragonFly BSD, ac systemata quidem in illis progeniebus condita.

A simple flow chart showing the history and timeline of the development of Unix starting with one bubble at the top and 13 tributaries at the bottom of the flow
Simplex systematum Unix evolutio. Junos, PlayStation 3 system software, aliique furci proprietarii non videntur.
Logotypus.
VAX-11/780, minicomputatrum usitate in primis systematibus tempus communicantibus BSD adhibitum.
Black and white 4.3 BSD UWisc VAX Emulation Login screenshot
4.3 BSD UNIX ex Universitate Visconsiniensi circa 1987 proprietates startup et login systematis exhibet.
Black and white 4.3 BSD UWisc VAX Emulation Lisp Manual screenshot
4.3 BSD ex Universitate Visconsiniensi paginam praecipuam Franz Lisp linguae programmandi exhibet.
SunOS 4.1.1 P1270750 1/4-inch tape
Taeniola SunOS 4.1.1, systematis quod a 4.3BSD deducitur.
Statio operativa societatis Sony NEWS systema internum NEWS-OS in BSD conditum operatur.

BSD primum Berkeley Unix appellabatur quia suus codex in codice originali primae generationis Unix apud Bell Labs excogitatae conditus est. BSD late a venditoribus computatralium stationum operariarum annis 1980 ascitum est, plerumque formam habens variationum Unix propriarum sicut Ultrix societatis DEC et SunOS societatis Sun Microsystems propter eius diplomata permissiva et quia eo familiariter utebantur multi ingeniarii conditoresque societatum technologicarum.

Hae res derivativae BSD propriae plerumque ab UNIX SVR4 et OSF/1 annis 1990 reponebantur, sed editiones posteriores fundamenta complurium systematum internorum fontibus apertis praeditorum factae sunt, inter quae FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, DragonFly BSD, Darwin, et TrueOS. Quae systemata vicissim a systematibus internis proprietariis adhibebantur, inter quae macOS societatis Apple, et iOS, quae ex eis derivata sunt,[1] ac Microsoft Windows, quod (saltem) partem eius codicis TCP/IP adhibebat, qui usus legitimus erat, sine autem confessione conveniente.[2] Codex ex FreeBSD etiam ad operativum monitorii lusorii PlayStation 4 systema creandum adhibebatur.[3]

Progenies systematum BSD

recensere

Aliquot systemata interna in BSD condita sunt, inter quae FreeBSD, OpenBSD, NetBSD, MidnightBSD, Darwin, et DragonFly BSD. Ambo NetBSD et FreeBSD anno 1993 excogitata sunt, primum ex 386BSD derivata (re etiam Jolix appellata), et codicem originalem 4.4BSD-Lite anno 1994 sibi adsumpserunt. OpenBSD ex NetBSD anno 1995, et DragonFly BSD ex FreeBSD anno 2003 furcatum est (ut dicitur). BSD praeterea fundamentis nonnullarum editionum Unix proprietarum profuit, sicut SunOS societatis Sun, DYNIX societatis Sequent, NeXTSTEP societatis NeXT, Ultrix societatis DEC, et OSF/1 AXP (nunc Tru64 UNIX). NeXTSTEP vicissim fundamenta factum est systematis macOS societatis Apple Inc.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere