Aulus Postumius Albus Regillensis

Aulus Postumius Albus Regillensis (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus erat.

Denarius ab Aulo Postumio Albino anno 96 a.C.n. percussus[1] : Diana cum arcu et pharetra / Tres equites pugna Regillensi impetum facientes.

Filii eius erant Spurius Postumius A.f. Albus Regillensis consul anni 466 a.C.n. et Aulus Postumius A.f. Albus Regillensis, qui anno 464 consulatum gessit.

Anno 496 a.C.n. Postumius consul electus est[2]. Tarquinius rex Roma eiectus ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat: cum ille Romanos graviter urgeret, nova Romae dignitas creata est, quae "Dictatura" appellata est, maior quam consulatus. Tunc creatus est magister equitum, qui dictatori etiam obsequeretur. Aulus Postumius anno 496 a.C.n. dictator factus est, cum hostibus apud Regillum lacum conflixit, ubi cum victoria nutaret, magister equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur: itaque et aciem Latinorum fuderunt, et castra ceperunt. Tarquinius Cumas se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse confectus.

  1. Postumia 4 = Crawford 335/9.
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II 21,1


Antecessores:
Aulus Sempronius Atratinus et Marcus Minucius Augurinus
Consul
496 a.C.n.
cum
Tito Verginio A.f. Tricosto Caelimontano
Successores:
Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis et Publius Servilius P.f. Priscus Structus