Aulus Gratius Avitus

Latinista Hispaniae

Aulus Gratius Avitus est philologus Latinus Caesaraugustae in Hispania anno 1968 natus. Londinii, quo anno 1992 se contulit, condidit Circulum Latinum Londiniensem. Auctor fuit etiam Societatis Circulorum Latinorum.

Reginaldus Foster et A. Gratius Avitus per Aestivam Romae Latinitatem, anno 1998

Innotuit propter vivae linguae Latinae institutionem in Academia Thules primum atque exinde in Schola Latina Europaea & Universali.

Promovit quoque usum vivum linguae Latinae in Schola Aestiva annorum 2005[1] et 2017[2] illius Association for Latin Teaching, Latinamque habuit orationem de lingua Latina per rete docenda anno 2006 in XI Congressu Internationali[3] Academiae Latinitati Fovendae.

Linguam Latinam methodo communicativa docuit quoque pro UCL Living Languages Society ab anno 2017, exinde etiam linguam Graecam ab anno 2019, et linguam Accadicam (Babylonicam) ab anno 2021[4].

Opera scripta

recensere
  • 2006: "Thornton Wilder, Nascuntur poetae...", Navigare necesse est, Quattuordecim viatoriae narrationes veste Latina indutae, Miscellanea Gaio Licoppe dicata edidit Francisca Licoppe, Brussels, Musée de la Maison d'Erasme, 2006: ISBN 2-87290-023-3.
  • 2008: "De viva institutione Latina per rete", in Melissa, n° 142 anno 2008, pp. 2-4.
  • 2018: "Spoken Latin: Learning, Teaching, Lecturing and Research" (Anglice), in Journal of Classics Teaching, n° 19.37 anno 2018, pp. 46-52.

Nexus externi

recensere



  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.