Aperire sectionem principem

"Schola Latina Europæa & Universalis" est schola linguae Latinae quae Interreti invenitur et quae unam disciplinamoffert, vivam perennem linguam Latinam, ac methodo docet Clementis Desessard "Lingua Latina sine molestia". Duae optiones praebentur, alia lentior, quae duobus annis scholasticis absolvitur, alia intensiva, uno anno scholastico. Institutio fit initio sive Anglice sive Hispanice, postea demum tantum Latine.

Cursus, titulo "Sermo Latinus", quo natura exprimitur eorum activa, prorsus gratis offeruntur, et sunt omnibus destinati qui Latine discere cupiant, maiorum nostrorum linguam, ideo ut possint non solum scripta legere intellegendo sed etiam scribere sine difficultate et loqui volubiliter in omnibus occasionibus ut in vitam activam atque usum cottidianum ea redigatur.

Scholae conditor est Albinus Flaccus et cursuum auctor A. Gratius Avitus. Magistri voluntarii sunt Maja Davidia et Canicus Buckus. Antea et A. Tullia Scholastica et Hadrianus Dermottius praeceptores erant.

Nexus externusRecensere

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.