Astrid Lindgren
Astrid Anna Aemilia Lindgren (vulgo Astrid Anna Emilia Lindgren; nata cognomine Ericsson die 14 Novembris 1907 in Näs prope Vemmariam, mortua die 28 Ianuarii 2002 Holmiae) fuit illustris scriptrix Suecica, praecipue pro impuberibus litterarum puerilium et mythistoriarum auctrix et iura animalium defensit. Editionibus permultis (millionum CLXV usque Februarium 2019) inter totius mundi auctrices litterarum infantilium celeberrimas numerari potest.[1] Opera eius conversa sunt in plus quam centum linguas, quod etiam UNESCO agnovit.[2]
Vita
recenserePueritia
recensereFilia paroecialis domus locatoris Samuel Augusti Ericsson eiusque uxoris Hannae (Jonsson) habuit fratrem aetate maiorem Gunnar (1906–1974) et duas sorores aetate minores Stina (1911–2002) et Ingegerd. Annos pueritiae semper felicissimos fuisse affirmavit.[3] Anno 1914 autem scholam Vimmerby in oppido frequentare coepit. Istis temporibus infantibus familiarum simplicium tres anni scholastici superfuerunt; divitiores tantummodo diutius in scholis degebant. Parentes amicae cuiusdam familiae persuasit de visitationis scholaris continuatae necessitate. Sex annis consecuis Astrid multa et multum didicit, praesertim linguas Anglicam, Francogallicam et Theodiscam. Absolutorium scholasticum anno 1923 nacta domi alienae serva facta est matre volente. Munus proprium habere nondum in voto fuit.
Professiones annis 1920 et 1930; maternitas
recensereAliquando moderator principalis diarii regionalis "Vimmerby Tidning" quaesivit num tirocinium diurnariae facere vellet. Itaque Astrid quotidie birota in oppidum finitimum vehebatur, ut munere diurnario radicitus edisceret. Gravida aetate annorum XVIII patrem Reinholdo Blomberg nubere non potuit, quia iste vir uxorem habuit. Propositum matrimonii posterioris recusatum est. Itaque rura relicta sunt Holmiae petendae, ubi secretaria ad iuris consultam Hevam Andén instituta est. Andén generatim iura mulierum firmare in animo habuit. Die 4 Dedembris 1926 filius Lars (Lasse; mortuus anno 1986) clam Hafniae peperit. Nosocomio Hafniensi Rigshospitalet iuvante Lars tres annos apud familiam Danicam vixit. Auctrici compassio cum filio in angustiis neglecto inspirationi maximae facta est - secundum opinionem Margaritae Strömstedt (quae eius vitam descripsit).[4]
Anno 1927 Astrid Ericsson in bibliopola maxima centrali Svenska Bokhandelscentralen operam dabat, ubi antea Zarah Leander laboraverat. Anno 1928 scriba facta est in autoraedariorum societate Kungliga Automobilklubben ubi uxor posterior Sture Lindgren praeses officii erat.
Privata annorum 1930
recensereAnno 1930 nutrix Hafniensis in morbum incidit, ut Lasse Holmiam transportatus est et unum annum post ad parentes Näs in vicum. Matrimonio cum Sture inito familia nova in tribum Holmiensem Vasastaden commigravit; die 21 Maii 1934 nata est Karin, quae postea interpres illustris (Katrin Nyman) facta est.
Munera annis inter 1937 et 1945
recensereEx anno 1937 stenographica confecit pro professore rerum criminalium Haraldo Söderman et ex anno 1940 in censura litterarum servitii secreti Suecici.[5]
Kalendis Septembribus 1939, quibus Adolphus Hitler Iosepho Stalin annuente Poloniam invasit diaria belli pangere incohavit.[6] Labores pro censura officiali secreti oculis eius multa patefecerant.[7]
Lectrix atque scriptrix
recensereAnno 1933 Astrid Lindgren duas fabulas natalicias vulgari iussit: apud "Stockholms Tidningen" Jultomtens underbara bildradio et apud "Landsbygdens Jul" narratiunculam Johans äventyr på julafton.[8] Annis qui sequebantur narratiunculae aliae in periodicis publicatae sunt.
Eius liber primus praetitulatus Fem automobilturer i Sverige editus est anno 1939 quando laborabat apud Motormännens Riksförbund, consociatione autoraediariorum. Ibi argumento erant itinera iucunda quinque quae facile in Suecia fieri possent. Illa anno 1949 anastatice revenerunt in libro 25 bilturer i Sverige intinerario aucto.[9] Quod opus conversum est in sermones Anglicum et Theodiscum. Tum Astrid Lindgren magis magisque se scripturae dedicavit, quod ingenium forte invenerat ut olim confessa est. Pro filia Karin, quae anno 1941 infirma erat, historias de Pippi Långstrump excogitaverat. Nomen filia confecit; Pede luxato Astrid Lindgren diu domi manere debuit, cum narratiunculas varias de Långstrump concinnavit. Mense Mario 1944 domus editoria "Albert Bonniers Förlag" manuscriptum de puella nimis proterva atque impudenti non accepit. Eodem anno certamine casae editricis Rabén & Sjögren de litteris infantilibus participavit, ubi unio inter amorem familiae et responsabilitatis socialis verbis eluceret. Astrid Lindgren pro hoc confecit opusculum Britt-Mari lättar sitt hjärta, mythistoriam epistularem puellae annos XV natae; in certamine supra citato paene palmam tulit. Evento isto felici inflammata Lindgren anno 1945 manuscriptum paulo tractatum de Pippi Långstrump moderatoribus casae Rabén & Sjögren attulit cum delineationibus propriis. Eodem anno lectrix casae editoriae instituta est; in quaestuaria domo sectionem infantilem instituit. Ibi usque annum 1970, quo rude donata est, operam dabat. Quotidie hora prima pomeridiana laborem in domo editoria incipiebat, cum horis antemeridianis res proprias domi suae confecisset. Ad vesperas manuscripta aliorum correxit et novos libros infantiles internationaliter editos critice legebat.[10] Editio prima Suecica de Pippi Långstrump ab artifice Danica Ingrid Vang Nyman imaginibus aucta est. Autumno 1949 res in Germania editae sunt. Mores puellae consciae inusitati omnibus placebant. Insuper vestimenta eius homines, qui litteras infantiles alias cognoverant, captabant. Inter omnia opera Pippi Långstrump maximi momenti erat; interpretationibus in linguas LXX gaudet.[11] Nonnulli criciti recensentes dixerunt istam puellam minus amabilem quam terribilem esse atque infantibus nocivam. In Germania Orientali quoque, quamvis communistis sat liberalia ingenia personarum Lindgrenensium suspecta essent, quattuor libri editi sunt in editionibus Berolinensibus Kinderbuchverlag Berlin (Mio, mein Mio, 1960; Lillebror und Karlsson vom Dach, 1971; Pippi Langstrumpf, 1975; Ronja Räubertochter, 1988). Omnes editionem unam habuerunt.[12]
Astrid Lindgren ipsa res stenographice componere diligebat, quem labor et in lectulo et in maeniano domus subsicivae in Furusund faciebat. Saepius sententias corrigebat melodiae litterarum compositarum perficiendae caussa. Diu ipsa tachygraphicas notas machina scriptoria in chartam impressit. Sibi vetuit stenographicas notas dactylographice mutari. Post operationem in oculis anno 1986 factam pro brachygraphicis graphium coactile necessarium erat ut scriptura ab auctrice legi quiret.[13]
Anno 1974 televisorium spectantes in Suecia delectabantur cum in anniversario LXXX Elsae Olenius amicae arbores certatim ascendere non horreret. Annis inter 1947 et 2007 tituli septuaginta in pelliculas versi sunt.
Lindgren ex anno 1941 usque ad mortem in habitatione sua in tribu Vasastadet in via Dalagatan nr. 46 vixit. Anno 1965 Praemium Suecicum publicum pro litteris recepit et casam natalem Näs in vico emit. Multae scholae nomen eius portant, quae mulier semper pro infantium iuribus et bestiarum protectione pugnavit. Minus autem ei in societate Suecica placebat violentia in infantibus iuvenibusque crescens. Ephemeris Suecica "Expressen" anno 1995 commentarios vulgavit ubi videbatur Lindgren cum iuveni ostentatore Nicolao S. loquens.[14]
Amicitiae
recensereAstrid Lindgren totam vitam consuetudines olim tractas servabat. Epistulare commercium cum multis habuit, quod praeter diaria intima fonti de vita eius optimo est (e.g. cum Elsa Olenius, Eva von Zweigbergk, Greta Bolin). Puella duodecim annorum, Sara Ljungcrantz ei anno 1971 litteras dederat, unde usque annum 2002 amicitia epistularis evenit. Cum Ludovica Hartung Berolinensi, cuius munus erat labor cum iuvenibus, relationem intellectualem usque annum 1965 habuit. Annis 1950 traditio coepta est prandiorum muliebrium ubi ante omnia de litteris disputatum est. Quo venerunt, inter alias, Ingegerd et Stina sorores, et ex annis 1970 Margarita Strömstedt biographa.
Lindgren quomodo Sueciam mutaverit
recensereAnno 1973 narratiuncula Die Brüder Löwenherz in senatu Suecico disserta est, cum suicidii glorificationis arguta esset. Lindgren utique socia in consociatione quadam fuit, quae ius in mortem dignam defendebat. Pro iuribus infantium bestiarumque pugnabat. Anno 1988 in Suecia lex quaedam contra vexationem in nimiis bestiis communiter colendis lata est, quem bonum successum etiam Astrid Lindgren - ut fertur - suscitavit. In libro Kati in Amerika anno 1950 contra phyleticum odium in America se pronuntiavit. Inde ab annis 1930 democratiae sociali favebat - usque annum 1976, quo politicam vectigalium non iustam acriter deplangebat. Furorem suum in commentatione Pomperipossa in Monismanien expressit.[15] Postea Olof Palme electionibus superatus est, quod fortasse etiam criticae scriptricis debebatur.
Praemia selecta
recensere1978 Lindgren prima pro litteris infantilibus Praemium pacis litterarum Theodiscarum nacta est. In oratione sua gratiarum agendarum Francofurti habita educationem vi egentem laudavit.[16]
Die 9 Decembris 1994 in parlamento Suecico praemium Nobelianum alternativum adepta est. Anno 1996 Arcam auream a bestiarum iurium defensoribus Suecicis recepit.[17]
Astrid Lindgren senex leporem suum servabat. Id e.g. anno 1997 revelatum est, quando Mulier Suecica anni 1997 creata est.[18]
Honores selecti generales
recensere- 1963 membrum in Consociatio illorum novem (Samfundet De Nio)
- 1965 Praemium publicum Suecicum pro litteris
- 1971 Nomisma magnum aureum Academiae Suecicae pro litteris
- 1973 Doctrix honoris caussa in universitatis in Linköping
- 1974 Eques ordinis subridentium
- 1975 Nomisma regium Suecicum litteris et artibus
- 1978 Praemium pacis Theodiscarum litterarum
- 1986 Praemium "Selma Lagerlöf"
- 1986 Praemium "Lego"
- 1987 Praemium "Tolstoj"
- 1994 Praemium honorarium apud Right Livelihood Awards
- 1995 DIVA – Deutscher Entertainment Preis
- 1999 Mulier Suecica saeculi
Addenda sunt multa praemia pro variis libris ex anno 1944.
Post mortem
recensereArtifice mortua archivium privatum cum permultis litteris Bibliothecae Regiae traditum est. Inter patrimonium mundanum numeratur. Ex anno 2002 rectio Suecica Praemium in memoriam Astridis Lindgren distribuit. Praeterea in Suecia dua praemia litteraria pro ea nominata sunt et unum in Germania.
In Vimmerby in viridario voluptario cui nomen Astrid Lindgrens Värld scaenae libris eius depromptae repraesentantur. Id vere a multis viatoribus quotannis visitatur.[19] A mense Novembri 2015 pote est ut habitatio Stockholmiae visitaretur.[20]
Anno 2018 pellicula documentaria maxima de vita scriptricis confeca est ubi etiam status socialis difficilis matris iuvenis illuminatur.[21]
Praeter scholas[22] et stratas etiam satelles nomen eius portat et asteroida 3204 Lindgren. Anno 2007 annus completus ei dedicatus est. Anno 2015 charta nummaria Suecica faciam eius habet.[23]
Opera selecta (infantilia)
recensere- Britt-Mari lättar sitt hjärta, 1944
- Kerstin och jag, 1945
- Pippi Långstrump:
- Pippi Långstrump, 1945
- Pippi Långstrump går ombord, 1946
- Pippi Långstrump i Söderhavet, 1948
- Kalle Blomquist:
- Mästerdetektiven Blomkvist, 1946
- Mästerdetektiven Blomkvist lever farligt, 1951
- Kalle Blomkvist och Rasmus, 1953
- Jag vill inte gå och lägga mig!, 1947
- Bullerbü:
- Alla vi barn i Bullerbyn, 1947
- Mera om oss barn i Bullerbyn, 1949
- Bara roligt i Bullerbyn, 1952
- Jul i Bullerbyn, 1962
- Vår i Bullerbyn, 1965
- Barnens dag i Bullerbyn, 1966
- Kati:
- Kati i Amerika, 1950
- Kati på Kaptensgatan, 1952
- Kati i Paris, 1954
- Peter og Lena
- Jag vill också ha ett syskon, 1954
- Jag vill också gå i skolan, 1951
- Mio, min Mio, 1954
- Karlsson på taket:
- Lillebror och Karlsson på taket, 1955
- Karlsson på taket flyger igen, 1962
- Karlsson på taket smyger igen, 1968
- Nils Karlsson-Pyssling flyttar in, 1956
- Infantes terrae nostrae (una cum Anna Riwkin-Brick):
- Eva möter Noriko-san, 1956
- Sia bor på Kilimandjaro, 1958
- Mina svenska kusiner, 1959,
- Lilibet, cirkusbarn, 1960
- Marko bor i Jugoslavien, 1962
- Jackie bor i Holland, 1963
- Randi bor i Norge, 1965
- Noy bor i Thailand, 1966
- Matti bor i Finland, 1968
- Rasmus på luffen, 1956
- Rasmus, Pontus och Toker, 1957
- Kajsa Kavat hjälper mormor, 1958
- Lotta på Bråkmakargatan:
- Barnen på Bråkmakargatan, 1958
- Lotta på Bråkmakargatan, 1961
- Visst kan Lotta cykla, 1971
- Visst kan Lotta nästan allting, 1977
- Visst är Lotta en glad unge, 1990
- Tomte Tummetott
- Tomten, 1960
- Räven och Tomten, 1966
- Tomte är vaken, 2012
- Madita:
- Madicken, 1960
- Madicken och Junibackens Pims, 1976
- Titta, Madicken, det snöar!, 1983
- När Lisabet pillade in en ärta i näsan, 1991
- Jullov är ett bra påhitt, sa Madicken, 1993
- Jul i stallet, 1961
- Emil i Lönneberga:
- Emil i Lönneberga, 1963
- Nya hyss av Emil i Lönneberga, 1966
- Än lever Emil i Lönneberga, 1970
- När lilla Ida skulle göra hyss, 1984
- Emils hyss nr 325, 1985
- Inget knussel, sa Emil i Lönneberga, 1986
- Vi på Saltkråkan, 1964
- Skrållan och sjörövarna, 1967
- Bröderna Lejonhjärta, 1973
- Samuel August från Sevedstorp och Hanna i Hult, 1975
- Ronja rövardotter, 1981
- Pelle - Julberättelser, 1985
- Draken med de röda ögonen, 1985
- Skinn Skerping – Hemskast av alla spöken i Småland, 1986
- Assar Bubbla, 1987
Notae
recensere- ↑ FAQ in pagina eius domestica
- ↑ UNESCO Index translationum: Numerus XVIII in orbe terrarum
- ↑ Astrid Lindgren: Das entschwundene Land, Hamburgi 1977, ISBN 3-7891-1940-7, p. 33-34
- ↑ "Wegen des Papas": Neues über Lindgrens Sohn, n-tv, 6.12.2007
- ↑ Astrid Lindgrens liv., SVT
- ↑ Kriegstagebuch: Astrid Lindgrens andere Seite In: NDR, 19.5.2015.
- ↑ Zeittafel. In: astridlindgren.se
- ↑ e conspectu temporali
- ↑ [https://www.dt.se/artikel/noje/astrids-forsta-bok "Astrids första bok"
- ↑ Jens Andersen: Astrid Lindgren, Deutsche Verlags-Anstalt 2015, ISBN 978-3-421-04703-8, p. 289
- ↑ astridlindgren.se: Status librorum eius in toto orbe terrarum anno 2015
- ↑ Astrid Herbold: Astrid Lindgrens Bücher wurden unterm Ladentisch verkauft. In: Berliner Morgenpost, 26.9.2009, colloquium cum editrice Silke Weitendorf.
- ↑ Sybil Gräfin Schönfeldt: Astrid Lindgren, p. 58/59 et 100/101
- ↑ Photographema hic:Astrid Lindgren in Bildern – Zeigen was Liebe ist. In: Süddeutsche Zeitung, 13.11.2007.
- ↑ Textus In: astrid-lindgren.de
- ↑ Astrid Lindgren: „Niemals Gewalt!“ (PDF)
- ↑ Astrid Lindgren: Tierhaltung: Schweine ohne Schwänze. Die Verbraucher sollten in den Kaufstreik treten und minderwertiges Fleisch aus Massentierhaltung ablehnen. In: Der Spiegel, 1.1.1997, nr. 1, p. 121.
- ↑ Roswitha Budeus-Budde: „Da können sie alle lachen“ – zum 100. Geburtstag von Astrid Lindgren. In: Süddeutsche Zeitung, 14.6.2014
- ↑ Besucherrekord in Astrid Lindgrens Welt. In: reisen Exclusiv, 7.11.2014
- ↑ Pagina domestica musei
- ↑ Das Mädchen Astrid Lindgren
- ↑ Prima schola inaugurata est anno 1966 Berolini
- ↑ Frank Stocker: Schweden können bald mit Pippi Langstrumpf zahlen. In: Die Welt, 14.7.2013.
Bibliographia
recensere- Jens Andersen: Astrid Lindgren: Ihr Leben. Monaci: DVA, 2015, ISBN 978-3-421-04703-8
- Paul Berf, Astrid Surmatz (ed.): Astrid Lindgren. Zum Donnerdrummel! Ein Werk-Porträt. Zweitausendeins, Francofurti 2000, ISBN 3-8077-0160-5.
- Manuela Bialek, Karsten Weyershausen: Das Astrid-Lindgren-Lexikon. Alles über die beliebteste Kinderbuchautorin der Welt. Schwarzkopf & Schwarzkopf, Berolini 2004, ISBN 3-89602-534-1.
- Svenja Blume, Bettina Kümmerling-Meibauer, Angelika Nix (ed.): Astrid Lindgren: Werk und Wirkung. Peter Lang, Francofurti 2009, ISBN 978-3-631-57028-9.
- Birgit Dankert: Wer ist diese Frau? Annäherung an Leben und Werk A. L.s. (=Lesesaal, 29), C. W. Niemeyer, Hamelae 2009 ISBN 978-3-8271-8829-8.
- Birgit Dankert: Astrid Lindgren. Eine lebenslange Kindheit. Darmstadii: Lambert Schneider by WBG, 2013.
- Vivi Edström: Astrid Lindgren: Im Land der Märchen und Abenteuer. Oetinger, Hamburgi 1997, ISBN 3-7891-3402-3.
- Jacob Forsell, Johan Erséus, Margareta Strömstedt: Astrid Lindgren. Bilder ihres Lebens. Oetinger, Hamburgi 2007, ISBN 978-3-7891-3516-3.
- Maren Gottschalk: Jenseits von Bullerbü. Die Lebensgeschichte der Astrid Lindgren. Beltz & Gelberg, Weinheim 2006, ISBN 3-407-80970-0.
- Jörg Knobloch (ed.): Praxis Lesen: Astrid Lindgren: A4-Arbeitsvorlagen Klasse 2 – 6, AOL-Verlag, Lichtenau 2002, ISBN 3-89111-653-5.
- Tobias Kurwinkel, Philipp Schmerheim, Annika Kurwinkel (ed.): Astrid Lindgrens Filme: Auralität und Filmerleben im Kinder- und Jugendfilm. Königshausen & Neumann, Herbipoli 2012, ISBN 3-8260-4467-3.
- Sybil Gräfin Schönfeldt: Astrid Lindgren. Rowohlt Verlag, Reinbek 2007, ISBN 978-3-499-50703-8.
- Margareta Strömstedt: Astrid Lindgren: Ein Lebensbild. Oetinger, Hamburg 2001, ISBN 3-7891-4717-6.
- Astrid Surmatz: Pippi Långstrump als Paradigma. Die deutsche Rezeption Astrid Lindgrens und ihr internationaler Kontext. Francke, Tubingae 2005, ISBN 3-7720-3097-1
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Astrid Lindgren spectant. |