Arthurus Michael Ramsey
Arthurus Michael Ramsey (1904-1988) fuit archiepiscopus Cantuariensis.
Obitus: 23 Aprilis 1988; Oxonia
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Joan Ramsey
Memoria
Cantabrigiae natus est. Frater eius mathematica philosophiaque pollebat. Rudimenta Reptoniae scholae acquisivit; postea apud Cantabrigienses Collegio Beatae Mariae Magdalenae studuit. Annum seminario praeclaro Cuddesdoni (Oxoniensi in comitatu) ministerium pastorale praeparavit.
Diaconatu collato Liverpolii ecclesiae paroechialis vicariatum tenebat. Presbyter factus in dioecesibus Lindensi Eliensique laboravit.
Ecclesiae cathedralis Dunelmensis canonicus nominatus simul Universitatis theologiae cathedram tenebat.
Anno 1952 Cantabrigiae divinitatis cathedram regiam accepit, sed duos post annos Dunelmensis episcopus creatus est. Anno 1956 ad Eboraci metropolim primatialem translatus est.
Post Galfridi Fisher anno 1961 secessum in archiepiscopatum Cantuariensem selectus est. Hic controversiam suscitatam a libro Johanne Robinson episcopi de Woolwich, qui 'Honest to God' intitulatus est, gerebat.
Ramsey, tum statura, gestu cum theologia, ministerio pastorali, rebus politicis, a predecessore differebat. Iura hominum multum apud eum valebant. Rhodesiae (hodie Zimbabua) maioritatem contra secessionistas defendit. Segregatio sive generum separationem repudiavit. Post Baronis Wolfenden relationem homophylophilorum iura civilia vindicavit. Bello Vietnamico se opposuit.
Dialogum oecumenicum strenue asserebat. Papam Paulum Sextum Romae visitavit. Amicitia fortis eum cum Patriarcho Constantinopolitano Athenagora ligavit.
Itinera compluria in Africam Asiamque fecit.
Lambethiae Congressui anno 1968 praesidebat.
Scriptis Patristicis Graecis traditioneque Anglocatholica formatus Ramsey exegesis devotionisque libros complures conscripsit. Incarnationis, transfigurationis, gloriae themata ibi maxime reperiuntur.
Post secessum (anno 1974) Cantabrigiae vixit. Uxorem Dunelmi duxit sed liberos non genuit.
Nexus externi
recensere- Archivum Michaelis Ramsay apud bibliothecam Palatii Lambethensis