Arsissa palus[1] vel hodie Vanus lacus[2] (Turcice Van Gölü, Curdice Gola Wanê, Armenice Վանա լիճ, Wana lič) est maximus lacus in Turcia.

Conspectus lacus e satellite.
Navis traiectoria ferrivialis Van super lacum Van.

GeographiaRecensere

Vanus lacus in provinciis Turcicis Van et Bitlis situs est. Longitudinem circa 120 chiliometrorum et latitudinem circa 80 chiliometrorum habet. Aquae lacus Van magnum quantum salis continent.[3]

CommeatusRecensere

Super lacum naves traiectoriae commeatum traminum ferriviae faciunt.

 
Ecclesia Sancti Crucis insulae Akdamar.

HistoriaRecensere

Assyri lacum olim lacum superiorem vel marem Nairi nuncupaverunt. Regni Urartaei caput in litore Vani situm erat.

NotaeRecensere

  1. Geographiae Claudii Ptolemaei ... libri VIII, p. 87 (Textus apud Google Books)
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, 1972, vol. 3, p. 575. Vel Thospitis lacus (Orbis Latinus, ibidem; cf. G. R. Driver: The dispersion of the Kurds in ancient times. In.: Journal of the Royal Asiatic Society of Great Britain and Ireland 4, 1921, p. 564; vel Vastanus, Vasparaeus lacus, Ibanum mare (Orbis Latinus).
  3. Günter Landmann, Andreas Reimer, Gerry Lemcke, Stephan Kempe: Dating Late Glacial abrupt climate changes in the 14,570 yr long continuous varve record of Lake Van, Turkey. In: Palaeogeography, Palaeoclimatology, Palaeoecology 122, 1996, p. 108.

BibliographiaRecensere

  • Gerry Lemcke: Paläoklimarekonstruktion am Van See (Ostanatolien, Turkei). Swiss Federal Institute of Technology. Zürich 1996. p. 182ff.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vanum lacum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 38°38′0″N 42°49′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica