Arnobius Sebastianus Cuparius (Germanice Arne Sebastian Küepper) est magister linguae Theodiscae Latinaeque, anno 2006 tempus semestre docens Gottingae in Universitate Georgia Augusta, nunc (ex anno 2007) in gymnasio Felicis Parvi, sodalis Societatis Croenertianae.

Cuius maiores fuerant raedarii abiectorum viscerum animalium et inutilium rerum Hahaldeslevone[1]; tamen atavus Cuparii homo clarus et industrius fuisse dicitur. Puer et adulescens Cuparius Emmerstadii, in vico municipii Helmstadii, vixit; pater est notus mensor, mater invalidos, aegrotos et pauperes adiuvat.

Cuparius scientias amat; tractatus inter alios scripsit de operibus P. Ovidii Nasonis, Petronii, Augustini, Macrobii, Gottfridii Strasburgensis, Dietrichi Bernensis, Caroli Marx et de virilitatis desectione; se delectat Sebastiani Brandi idiotarum navem legendo et carmina scribendo, quae egregia arte sunt.

Nexus externi

recensere
  Nexus interviciales de hac re usque adhuc absunt. Adde versiones barbaras, si reppereris.
  1. Vide articulum de hoc oppido apud Vicipaediam Anglicam, ubi dicitur "(...) The Saxon fortress of hahaldeslevo in Eastphalia was first mentioned in a 966 deed of donation issued by Emperor Otto I. (...)".