Regnum Armeniae minoris[1] (Lingua Armenia: Armenia antiqua Կիլիկիայի հայկական թագավորություն, Kilikiaji hajkakan tagaworutjun, Armenia media Կիլիկիոյ Հայոց Թագաւորութիւն, Kilikioj Hajoz Tagaworutiun), fuit civitas medioaevalis, quae ab Armeniis, qui post invasionem selgiukidam ex planitiee montana Armeniaca fugerant, condita est. Quod regnum ab anno 1198 usque ad annum 1375 duravit.

Vexillum regni Armeniae minoris.
Tabula regni Armeniae minoris.
Eques Armenius.

In regno Armeniae minoris in austro-orientali Turciae hodiernae parte in regione Cilicia sito sedes Armeniorum maxime meridianae erant. Regnum distinguendum est ab antiqua regione homonyma Armenia minore, quae circa radices Euphratis in regione Asiae minoris patebat.

Historia

recensere

Sub Constantino IX Monomacho, imperatori Constantinopolitani (1042–1055), Armenii in Sebasteam et Caesaream in Cappadocia ad sedes collocandas missi sunt. Post Proelium apud Manzicertum anno 1071, quod Imperium Romanum Orientale debilitatum erat, quidam domini locales in provinciis orientalibus maiori autonomia agere coeperunt. In Armenia minore anno 1080 quidem Ruben primum principatum Armeniorum in Anatolia condidit, cuius urbs capitalis fuit Sis (Armeniaca Սիս Sis, hodie Kozan). Tum Armenia ipsa a gentibus Islamicis occupata erat. Anno 1198 princeps Leo II in urbe Tarsensi rex coronatus est, quod initium regni sui iuris effecit. Civitatibus ex expeditionibus sacris natis saeculo decimo tertio exeunte dissolutis regno Armeniae minoris socii non iam fuerunt. Anno 1342 Leone V Armeniae vulgu irato interfecto quidam Guy de Lusignan, homo nobilis Francicus, regnum nomine Constantini II obtinuit. Ab anno 1343 Mamluci terram invadere coeperunt, Sis anno 1374 capta est, annoque 1375 Leo IV in exsilium Lutetiam Parisiorum coactus est.

  1. Britannica, vox "Little Armenia"

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • T. S. R. Boase (ed.): The Cilician Kingdom of Armenia. Scottish Academic Press, Edinburgi et al. 1978, ISBN 0-7073-0145-9.
  • Claude Mutafian: La Cilicie au carrefour des empires (= Collection d'Études Anciennes. Vol. 113, 1–2). Les Belles Lettres, Parisiis 1988, ISBN 2-251-32630-8.
  • Claude Mutafian: Le Royaume arménien de Cilicie. XII–XIVe siècle. Centre national de la recherche scientifique, Parisiis 1993, ISBN 2-271-05105-3.
  • Jacob G. Ghazarian: The Armenian Kingdom Cilicia during the Crusades. The Integration of Cilician Armenians with the Latins, 1080–1393. Curzon Press, Richmond 2000, ISBN 0-7007-1418-9.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Regnum Armeniae minoris spectant.