Proelium apud Manzicertum
Pars

Depictio Francogallica proelii 15. saeculo confecta, falso milites cum armaturis Europae occidentalis monstrantur
Annus: 26 Augusti 1071
Locus: Manzicertum, oppidum a septentrione Arsissae paludis
Fortuna: Victoria Selgiukidarum
Exercitus
Imperium Byzantinum Selgiukidae
Duces
Romanus IV Diogenes Alp Arslan
Copiae
ca. 40.000 minus quam 40.000

Proelium apud Manzicertum (hodie Malazgirt, a septentrione Arsissae paludis (hodie Vanus lacus) situm) fuit proelium inter Imperium Byzantinum imperatore Romano IV Diogene et Selgiukidas duce Alp Arslan die 26 Augusti 1071 gestum. Fuit maximi momenti ad historiam Asiae Minoris cum tunc primo Turcis in Anatoliam migrare ibique stabiliter consedere contigit.

Historia

recensere

Romanus IV anno 1068 imperator factus prompta mente constituit Turcos fine orientali imperii arcendos esse atque expulsandos. Ad hoc efficiendum anno 1071 exercitu cum magno Constantinopoli profectus est. Alp Arslan dum urbem Edessa oppugnavit huius minationis certior factus hoc incepto destitit omnique exercitu suo imperatori obviam properavit.

Exercitus Byzantinus omnino inter 40.000 et 60.000 milites numeravit, quorum magna pars milites mercennarii ut Franci, Arabes, Pacinacae, Georgii, Abasci, Cosri, Alani, Armenii et alii fuerunt, quamquam non omnes proelii interfuerunt. Copias Selgiukidorum paulo minus crebras fuisse opinatur.

Byzantini cum ante proelium rixa de imperio orta essent terram proelii expecturi neglegenter exspeculati sunt. Milites Franci ducis Urselio "Phrangopulo" recusaverunt proelii partem esse, mercennarii Cumani atque Pacinacae iam nocte superiore ad hostem defecerant. Imprimis proditionis atque defectionis Andronicus Ducas, ducis copiarum subsidiarum, causa milites imperii terrore pertubati hoste recessunt. Imperator ipse in captivitatem delapsus est.

Copiae nobilum Byzantinorum quam celerrime domi petiverunt ut dynastiae Comnenae in imperio adipiscendo auxilio essent. Nunc solum cladis fatum exitiosum reddita est cum Selgiukidae pactum cum Romano IV post proelium ictum ruptum existimarent Asiamque Minorem expugnare inciperent. Interna Asiae Minoris gradatim a Turcis capta sunt, qui in Anatolia Sultanatum Rumensem condiderint. Nonnullis praefectis provinciarum orientalium ut Philaretus Brachamius in Germanicia vel Abul Gharib in Cilicia vel aliis urbibus ut Edessa ad breve tempus etiam sine subsidio imperiali impetus Turcos sustinere contigit, tamen paulo post submersae sunt. Nunc solum orae paeninsulae adhuc imperio Byzantino patebant.