Aretas III Philhellenus (Ἀρέτας Φιλέλλην) apud Arabes Nabataeos regnavit circiter ab anno 87 a.C.n. usque 62. Tempore quo Seleucidarum imperium velut per se dissolvebatur fines patrios a praecessore Obada sibi relictos dilatavit. Nam victo et occiso Antiocho XII proelio anno 84 a.C.n. commisso et paulo post profligato Iudaeorum rege Alexandro Iannaeo prope oppidum Adida 82 a.C.n.[1] Coele Syria atque etiam urbe Damasco potitus est. Quae omnia rursus amisit cum Tigranes, Armeniorum regis, Syriam invasit.

Aemilius Scaurus quod regem Aretan subegisset gloriabatur ː itaque anno 58 a.C.n., cum aedilis curulis esset, hunc denarium rege genu subnixo et pacem petente signari fecit.

Anno 67 a.C.n. mortua Iudaeorum regina Alexandra Salome certamen de regno inter duos filios, Hyrcanum et Aristobulum fuit. Tum dux Idumaeus, Antipater nomine, qui cum Areta adfinitate quadam coniunctus erat, fidem suam interposuit ad societatem inter regem Nabataeorum et summum Iudaeorum sacerdotem Hyrcanum confirmandam. Hyrcanus quidem Petram apud Aretam confugit qui exercitum quinquaginta milium hominum (si quidem de numero historico Flavio Iosepho credimus) Antipatri tradidit. Anno 63 a.C.n. iam Aristobulum Hierosolymis obsidebant cum Romani victo Tigrane Magno in regionem irruperunt. Atque iussu legati Aemilii Scauri, qui regnum Aristobulo confirmabat, obsidionem solvere coacti sunt. Mox tamen Pompeius ipse, mutato Romanorum consilio, summum sacerdotium Hyrcano restituit et Aristobulum catenis oneratum secum Romam duxit. Nihilominus anno 62 a.C.n. legatus Syriae Scaurus expeditionem contra Nabataeos suscepit ː qui locorum asperitatibus impeditus ne Petram expugnare posset per Antipatrem tamen de condicionibus pacis fidem suam iterum interponentem impetravit ut Aretas trecentorum talentorum tributum sibi solveret[2]. Ab illo tempore Nabataei Romanorum postulatis adversari non iam potuerunt et eorum reges a Romanis imperatoribus adprobati esse debuerunt[3].

Tetradrachmum a Museo Britannico nuper emptum[4] in quo legitur ː BASIΛEΩZ APETOY ΦΙΛΕΛΛΗΝΟ[Σ]. Primus nummus huius generis apud Nabataeos iussu Aretae III Damasci signatus esse circa 85 a.C.n. ad imitationem Seleucidarum nummorum creditur.

58 a.C.n. aedilis curulis cum Publio Plautio Hypsaeo factus Marcus Aemilius Scaurus communiter cum collega denarios[5] signavit quibus victum a sese quinto ante anno regem Aretam celebrabat. Nam in sua parte denarii regem Aretam genu subnixum camelum manu retinentem et ramum olivae porrigentem expressit cum titulo : M SCAVR EX S.C. AED. CVR. (id est Marcus Scaurus aedilis curulis ex senatus consulto). Variatio parva in exemplaribus invenitur : nam in nonnullis REX ARETAS infra scaenam supra descriptam inscriptus est, in quibus AED CVR supra camelum legitur. Ita Scaurus unus e primis magistratibus monetariis fuit qui non ad maiorum suorum sed ad ipsius res gestas notis nummorum alludere non dubitavit.

Si vis plura legere. recensere

  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009
  • Christian-Georges Schwentzel, Juifs et Nabatéens : Les monarchies ethniques du Proche-Orient hellénistique et romain, Rennes, Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2229-9 Recensio critica

Notae recensere

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. 13.391-392 ; Bell. Iud. 1,93-103
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. 14.14-33 et 80-81 ; Bell. Iud. 1,123-130 et 159
  3. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVI.353-355.
  4. Jessop Price, M., 'Recent Acquisitions of Greek Coins by the British Museum', Archaeological Reports, 1973/74(20) ː 69-70
  5. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Aemilia 8-9. Crawford, Roman Republican Coinage, 415/1.Nummus in British Museum[nexus deficit]