Archivum Arnstadii
Archivum Arnstadiense (Theodisce: Stadt- und Kreisarchiv Arnstadt) invenitur in ala posteriori pristini orphanotrophii Arnstadii, via Am Plan 2. In situ olim palaestra scholastica fuit.
Historia
recenserePrima archivi magistralis mentio anno 1711 est facta; annos XL post conclave quoddam fenestris carens in curia Arnstadiensi velut archivum usi sunt. Quando historicus C.A.H. Burkhardt Vimarianus auxilium ab Arnstadiensibus petivit qui historiam urbis scriberet, Arminius Schmidt magister res in saccis dispersas inquirere coepit. Homo iste permissum nactus est a Societate historiae Thuringiensis explorandae. Mirum inventa sunt trecenta documenta pretiosissima. Annos proximos magistratus ordinem in matriculis restitui iussit. Denique anno 1883 archivum in scholam puellarum burgensium translatum est, ubi humiditas archivalibus valde nocebat. Anno 1884 in Rectorio vetere diaetam archivo reservabant. Ad congressus archivarios matriculariosque convocaverunt Arnstadium annis 1899, 1907 et 1912.
Anno 1920 translatio tertia in Palatium novum decreta est, anno autem 1930 translatio quarta in valde propinquum gymnasium Neideckense facta est. Secundo bello pancosmico saeviente archivalia partim in vicis circumcirca sitis distributa sunt, unde complura anno 1945 revenerunt. Bibliotheca autem et catalogus haud intacta manserunt.
Anno 1949 in Palatii novi pedeplanis in ala laterali cameras proprias invenerunt, quae hieme calefactione carebant; ita usque annum 2003 res pessime se habuerunt. Circulo Arnstadiensi creato (anno 1950) archivum urbanum et archivum districtus unificata erant. Administratione anno 1994 omnino refecta matriculae vicorum Gehlberg, Bechstedt-Wagd et Rockhausen advenerunt, cum res ad Crawinkel spectantes Gotam transportarentur. In fine archiva Arnstadiense et Ilmenaviense confusa sunt ut totus Circulus Ilm in uno loco archivalter commode congregaretur.
Anno 2003 archivum novum inauguratum est in pristino orphanotropheo cum supellecitiblibus utilibus, cum instrumentis lectoriis photoduplicatoriisque modernis, cum conclavibus serenis. Anno 2004 expositio de iubilaeis annorum 1904/1954/1979 habita est. Mense Iunio 2004 Dies archivariorum Thuringiensis Arnstadii celebratus est.
Munera
recensereArchivarii Arnstadienses non solum de rebus ad urbem pertinentibus curam habeant sed de omnibus Circuli Ilm communitatibus quae ullo archivo proprio egent. Colligunt totius regionis documenta maioris historici momenti, insuper photographemata, pelliculas, mappas geographicas, hereditates privatae, hereditates publicae, periodica et similia.
Possessionis synopsis
recensereAnno 2004 ibi habebant res metra 1500 complentes, quarum origo haec:
- E Circulo Arnstadiensi (Kreistag/Rat des Kreises Arnstadt; 1952-1990)
- Arnstadio ipso cum vicis unitis (Angelhausen-Oberndorf, Dosdorf, Espenfeld, Rudisleben, Siegelbach; 1332-1990)
- Ex oppidis Plavia, Ilma et Ilma Superiori
- Variis ex vicis (inde a saeculo XVI usque annum 1990) - in abecedarii ordine ab Achelstädt usque Wüllersleben.
Res pristini Circuli Ilmenaviensis Ilmenaviae hodie sartae et tectae sunt in via Valetudinarii nr 12 aut in Archivo urbis Ilmenaviae.
Collectiones
recensere- 16 ephemerides (ex anno 1768)
- 4 periodica septimanalia (ex anno 1960)
- 3 periodica mensualia (ex anno 1860)
- 5 periodica institutionum quaestuariarum
- res de Bachio
- photographemata, chartulae cursuales, pelliculae, affixa publica (commendativa), mappae, ichographiae, fasciculi institorum, hereditates
- rationes quaestuariae
- bibliotheca archivi exigua