Curia Arnstadiensis
Curia Arnstadiensis (Theodisce: Rathaus Arnstadt) demarchium vetustum media in urbe Arnstadio est. Restaurabatur annis inter 2006 et 2010, pro quo architecti praemio commendati sunt.
Historia
recensereComplexus duarum navium in area rectangulari stat. Mentio anterioris aedificii anno 1347 facta est, quod flammae autem anno 1459 consumpserunt. Anno 1501 erectio novarum aedium fuit, quas incendium anni 1581 partiatim destruxit. Architectus Christopherus Junghans annis inter 1582 et 1586 sanationem structoriam curavit, quare aedificii antici muros diligenter adhibuit. Olim ad tempus etiam Archivum Arnstadii in curia sartum et tectum conservabatur.
Frontes
recensereFrons meridionalis aedificii tabulatorum trium ad forum centrale spectat, cum frons orientalis ante Ecclesiam Bachianam ad Nundinas novas eferatur. In navi longa ad orientem sita olim forum rerum venalium infuit. Domus genus architecturae Batavicae redolet quae et alibi in oppido videri posset Gerardo van der Meer agente. Exemplum maioris momenti est sine dubio Castellum Neideck. Scalae meridianae anno 1753 demolitae sunt maeniano addito. Eiusdem epochae fenestrae cum arcu tres pro diaeta magna sunt. Coronantur aediculis duabus quibus insunt urbis patroni, Deipara et Bonifatius, sculpturae ligneae annorum 1370 et 1380. Medio in tympano horologium est saeculi XVI exeuntis cum figuris Viri feri (Wilder Mann) atque Feminae ferae (Wilde Frau).
In parte occidentali frontis meridianae toreumata sunt cum Iustitia et Fortitudine; trabes coronant aquila insignis urbani necnon insigne concilii urbani cum allegoria Fidei et Caritatis.
Res aspectabiliores internae
recensere- Vestibulum luminosum in quo hospites accipiuntur et expositiones fiunt.
- Officium matricularum historicum registrationis annorum 1940, unicum generis sui.
- Horologii mechanismus exquisitus anno 1937 a Gulielmo Kühn Gräfenroda in vico Circuli Ilm fabricatus, quem admiraris in granario valde affabre constructum.
- Cella quo homines tempore Secundi belli mundani confugiebant pyrobola evitatum; ibi et antlia ad aerem bonum afferendum videri potest.
- Carcer mediaevalis.
- Conclave grande conventibus concentibusque genere Historismi confectum.
Interdum mystagogiae trans demarchium fiunt, in quibus thesauri omnes structorii demirandi aptius exhibentur. In proxima restauratione, ut ubique status originales reficeretur, intentum est. Diaeta maxima, quae sessionibus spectaculis concentibus patet, secundum photographemata historica refecta est; eius origo anno 1826 fuit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Curiam Anrnstadiensem spectant. |