Aphroditus
Aphroditus (Graece: Ἀφρόδιτος)[1] cultus ex insula Cypro Aphrodite cultus formam masculinam.[2]
- "Apud Calvum Aterianus adfirmat legendum 'pollentemque deum Venerem', non 'deam'. Signum etiam eius est Cypri barbatum corpore sed veste muliebri, cum sceptro ac statura virili, et putant eandem marem ac feminam esse. Aristophanes eam Ἀφρόδιτον appellat. Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina."[3]
- "Ac ducente deo: secundum eos qui dicunt, utriusque sexus participationem habere numina. Nam ait Calvus: 'pollentemque deum Venerem'. item Vergilius: 'nec dextrae erranti deus afuit',[4] cum aut Iuno fuerit, aut Alecto. Est etiam in Cypro simulacrum barbatae Veneris, corpore et veste muliebri, cum sceptro et natura virili, quod ἀφρόδιτον vocant, cui viri in veste muliebri, mulieres in virili veste sacrificant; quamquam veteres 'deum' pro magno numine dicebant. Sallustius: 'ut tanta mutatio non sine deo videretur.' Et hoc ad Graecorum imitationem, qui ὁ θεὸς et ἡ θεὸς dicunt, sicut ὁ ἄνΘρωπος καὶ ἡ ἄνΘρωπος, vir et femina."[5]
Notae
recensere- ↑ Nomen Graecum apud Macrobium et Servium reperitur (vide citationes nostras); litteris Latinis nusquam
- ↑ Gerardus Iohannes Vossius, De theologia gentili physiologia christiana; p. 167
- ↑ Macrobius, Saturnalia 3.8
- ↑ Vergilius, Aeneis 7.498
- ↑ Servius grammaticus, Commentaria in Vergilium: Aeneis 2.632
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aphroditum spectant. |