Aperire sectionem principem
Vide etiam paginam fere homonymam: Gerardus Vossius Borchlonius
Gerardus Iohannis Vossius

Gerardus Vossius, sive Gerardus Iohannis Vossius (natus Gerrit Jansz Vossius Heidelbergae anno 1577; mortuus Amstelodami die 19 Martii 1649), alumnus et postea professor Academiae Lugduno-Batavae et Athenaei Amstelodamensis, fuit theologus et doctus Nederlandicus qui Athenaeum Illustre Amstelodami creavit cum Casparo Barlaeo.

Vossius filius erat Iohannis Vossii, praedicantis Calvinistici, et Corneliae van Buel uxoris, qui tempore persecutionis religiosae in Nederlandia tempore rebellionis contra Hispanos in Germaniam aufugerunt.

OperaRecensere

  • Historia Pelagiana sive Historiae de controversias qvas Pelagius ejusque reliquiae moverunt (1618);
  • Aristarchus, sive de arte grammatica (1635 and 1695; nova ed. in 2 vol., 1833-35);
  • Etymologicum linguae Latinae (1662; nova ed. in 2 vol., 1762-63);
  • Commentariorum Rhetoricorum oratoriarum institutionum Libri VI. (1606 et postea);
  • De Historicis Graecis Libri III (1624); De Historicis Latinis Libri III (1627);
  • De Theologia Gentili (1642);
  • Dissertationes Tres de Tribus Symbolis, Apostolico, Athanasiano et Constantinopolitano (1642).
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!