Apamea Myrlea
Apamea Myrlea (Graece: Ἀπάμεια Μύρλεια) antiqua fuit urbs ad litora Propontidis in Bithynia Anatoliae sita, cuius ruinae pauca chilometra absunt ab oppido Turcico Mudanya.
Locus: 40°22′35″N 28°53′0″E
Zona horaria: UTC+3
Gestio
Nomina
recensereAlia nomina urbis fuerunt Brylleion, Latine autem etiam "Colonia Iulia Concordia" aut "colonia Apamena" nuncupabatur.
Exordium
recensereColophonii urbem condiderunt. Temporibus antiquis Apamea fuit portus urbis Prusae (hodie Bursa). Philippus V bellum contra Pergamenum regnum gerens urbem expugnavisse videtur sociique sui Prusiae I dono dedisse. Is cum urbem circa annum 202 a.C. restituisset in honore uxoris suae Apamae III renominavit.
Augusto imperatore urbs colonia facta atque "Colonia Iulia Concordia" nominata est. Apud Ulpianum invenimus nomen adiectivum "Apamenus": Est in Bithynia colonia Apamena.
Apameae proprii nummi cutebantur: aetate Graeca (antequam Romani urbis potiti erant) nummi Apameon Myrleanon inscripti sunt; temporibus imperii Romani autem C.I.C.A (= Colonia Iulia Concordia Apamea).
Bibliographia
recensere- "Apameia. 4" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 40°22′35″N 28°53′0″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |