Apamea ad Euphratem
(Redirectum de Apamea (Euphrates))
Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva).
Apamea ad Euphratem (Graece: Ἀπάμεια) Hellenistica fuit urbs ad sinistram ripam Euphratis fluminis, quae urbem celeberrimam Zeugma opposuit. Duae urbes per pontem navicularum nectatas esse traduntur (Graece ζεύγμα). Seleucus I Nicator urbem condidit et ad honorem uxoris Apamae, Spitamenis filiae, nominavit.[1] Situs antiquae urbis cum olim ab oppido Turcico nomine Tilmusa (vel Rum-Kala) occupatus sit nunc in lacu nuper exstructionis Aggerem Birejik causa orto submersus est.
Res apud Vicidata repertae:
Notae
recensere- ↑ Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) no. 98, vol. 2 p. 52
Bibliographia
recensere- "Apameia. 3" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly