Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Antonius Thylesius
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Thylesius: imago
Nativitas: 1482; Consentia
Obitus: 1534; Consentia

Officium

Munus: Poëta

Antonius Thylesius (Italice Antonio Telesio), anno 1482 Consentiae natus et anno 1534 mortuus, fuit humanista Italicus et poeta Latinus.

VitaRecensere

Consentiae educatus, post annum 1517 Mediolani docebat et post annum 1521 Romae, ubi in circulo Clementis VII versabatur. Roma anno 1527 a Carolo V vexata in Venetias et post in Patavium fugit. Ultimos annos vitae Neapoli degebat.

OperaRecensere

Anno 1524 Poemata varia Romae et anno 1528 Venetiis libellum nobilem de coloribus Latinis edidit. Etiam tragoediam Imber aureus de Acrisio et Danae et idyllia anno 1539 Norimbergae edita scripsit. Opera Thylesii Franciscus Daniele[it] collegit et Neapoli anno 1762 edidit.

De ThylesioRecensere

  • Vita (Italice)

Nexus externiRecensere