Anna Poulard, Francogallice plenius Anne Boutiaut Poulard sed communiter la mère Poulard nuncupata (Niverni nata die 16 Aprilis 1851; ad Montem Sancti Michaelis die 7 Maii 1931 mortua) fuit coqua et caupona. Optimam ovorum spongiorum conficiendorum rationem concepisse censetur.

Wikidata Anna Poulard
Res apud Vicidata repertae:
Anna Poulard: imago
Anna Poulard: imago
Nativitas: 16 Aprilis 1851; Nivernum
Obitus: 7 Maii 1931; Mons Sancti Michaelis
Patria: Francia
Nomen nativum: Anne Boutiaut

Filia horticultoris, ancilla facta est architecti Eduardi Corroyer(fr), quem, ad Montem Sancti Michaelis missum, illa secuta est. Ibi pistori Victori Poulard nupsit. Cum eo popinam La Tête d'Or ("caput aureum") gessit atque sphungatum suum creavit ut viatores subito per vadum quaque hora advenientes satisfecisset dum ferculum principale pararetur. Mariti anno 1888, e popina expulsi, deversorium vicinum Le Lion d'Or ("leo aureus") emerunt, ubi plurimi peregrinatores (inter quos nobiles) convenire coeperunt ad sphungata hospitalitatemque iam celebrem "matris Poulard" experiendas. Ganearii plures Montis Sancti Michaelis "ova spongia matris Poulard" mox proponebant atque usque hodie offerunt.

Bibliographia

recensere
 
Mariti Poulard anno circiter 1905 lucis ope picti.
 
Curnonsky anno 1905: Le Mont St Michel ... est la proie des restaurateurs ("Mons S. Nichaelis est praeda restauratorum").
  • E. Couillard, La Mère Poulard Textus
  • Elizabeth David, "An Omelette and a Glass of Wine" in Besides (Decembri 1959); reimpressa in Elizabeth David, An Omelette and a Glass of Wine (1984)
  • Nathaniel Newnham-Davis, The Gourmet's Guide to Europe (3a ed. Londinii: Grant Richards, 1911) pp. 88-89

Nexus externi

recensere