Ova spongia matris Poulard

ferculum

Ova spongia matris Poulard,[1] Francogallice omelette de la mère Poulard, sunt sphungatorum genus, illa methodo paratum sicut Anna Poulard popinaria Normannica prima omnium docuit. Illa cum marito ab anno 1888 deversorium Le Lion d'Or ("leo aureus") sub monte Sancti Michaelis gerebat: ibi plurimi peregrinatores convenerunt ad sphungata hospitalitatemque "matris Poulard" experiendas. Ganearii plures Montis Sancti Michaelis "ova spongia matris Poulard" mox proponebant atque usque hodie offerunt.

Gastronomia Normannica: Ova spongia matris Poulard parantur
Ova spongia matris Poulard coquuntur
Ova spongia matris Poulard offeruntur
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

recensere
  • E. Couillard, La Mère Poulard Textus
  • Elizabeth David, "An Omelette and a Glass of Wine" in Besides (Decembri 1959); reimpressa in Elizabeth David, An Omelette and a Glass of Wine (1984)
  • Nathaniel Newnham-Davis, The Gourmet's Guide to Europe (3a ed. Londinii: Grant Richards, 1911) pp. 88-89

Nexus externi

recensere