Andreas Parrot (natus Désandans praefecturae Dubis 15 Februarii 1901 - mortuus Lutetiae 24 Augusti 1980[1]) fuit pastor Lutherianus et archaeologus Francogallicus. Pluribus archaeologicis investigationibus in Mesopotamia (Larsa, Tello...) operam deditː quam ob experientiam cum statua in Tell Hariri anno 1933 forte inventa est Museum Luparense Andream Parrot eo misit (tum enim Societas Nationum regionis illius administrationem Franciae mandaverat) qui mox ibi situm antiquae Mari recognovit. Vestigia illius civitatis effodienda et publicanda magnum opus eius vitae fuit. Usque ad annum 1974 paene quotannis in Syriam rediit nisi quod expeditiones inter 1939 et 1951 ob bellum intermissae sunt atque iterum inter 1955 et 1961 ob politicas dissensiones ad canalem Suez pertinentes.

Andreas Parrot anno 1961

Anno 1963 in Academiam Inscriptionum cooptatus est et inter 1968 et 1972 primus Musei Luparensis director creatus est. Praeter investigationum relationes duo volumina Assur et Sumer inscripta in praeclara librorum serie L'Univers des Formes ab Andrea Malraux creata nobis reliquit. Etenim non tantum hominibus antiquitatum orientalium peritis scribebat sed latiorem lectorum circulum adlicere cupiebat.

Praecipua opera

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  1. "Académicien décédé: André Charles Parrot." Apud: Académie royale des Sciences, des Lettres et des Beaux-Arts de Belgique