Amabilius (Francice Aimable) Pélissier, ab anno 1856 Dux de Malakoff (natus 6 Novembris 1794 in oppido Maromme (praefectura Sequana Maritima), mortuus 22 Maii 1864 Algeriae) dux militum ac vir publicus Francicus fuit.

Amabilius Pélissier

Pater Petrus Pelisek eius origine Bohemica fuit et cum turma militum Austriae Ludovicum XVI inter Res Novas Francicas fuga servare conatus est. Mater fuit Francica, quam pater in Francia cognovit. Petrus nomen "Pélissier" sumpsit et in Francia mansit.

Cursus honorum

recensere

Ipse Amabilius filius scholas militares Flexiae et Sancti Cyri frequentabat et anno 1815 succenturio factus est. Anno 1823 expeditioni Hispanicae interfuit et anno 1828 Moreae in Graecia certavit. Anno 1830 expugnationi Ageriae interfuit. Deinde in Francia apud praetorium magnum operam dedit. Anno 1839 iterum in Algerium translatus est, ubi acriter in Arabos egit. Anno 1851 primo gubernator Algerii erat. Die 10 Ianuarii 1855 generalis I Divisionis in expeditione Crimaeana nominatus est. Die 12 Maii dux omnis exercitus Francici in peninsula Crimaea factus est. Postquam die 8 Septembris Castrum Malakoff urbis Sebastopolis de Russicis expugnavit, a Napoleone III imperatore die 12 Septembris 1855 marescalcus promotus est. Anno 1856 in Franciam rediit et 22 Iulii Dux Malakoff nominatus est. Etiam senator atque praeses vicarius senatus creatus est. Anno 1858/59 legatus Franciae Londinii erat. Inter Bellum alterum de libertate Italica exercitum Francicum ad Rhenum rexit, qui patriam contra impetum Austriacorum tueret. Sed hic impetus non factus est. Annis 1860 usque ad mortem iterum gubernator generalis Algerii erat.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!