Lingua Altaica

lingua
(Redirectum de Altaice)
Lingua Altaica
алтай тил
Taxinomia:
lingua familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae)
Locutores: 55 720 (2010)
Sigla: 1 , 2 alt, 3 alt
Status publicus
Officialis Altai
Privata Territorium Altaicum, Xinjiang
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Altaica
Procuratio:


Lingua Altaica[1] vel Altaica Australis[2] est lingua familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae). In re publica Altaica lingua officialis est, ubi plus quam 55 700 homines ea loquuntur. Libri Altaici primi litteris Cyrillicis scripti decennio 185 editi sunt. Anno 1928 scriptura Altaica e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis lingua Altaica utitur.

Usque ad decennium 195 Oirotica nominabatur. Usque ad decennium 201 a lingua Altaica Boreali (seu Kumandinensi) non distinguebatur, sed distinguenda est.

NotaeRecensere

  1. Cf. binomina Eremurus altaicus, Trollius altaicus, Tetraogallus altaicus etc. Cf. et librorum seriem Studia Uralica et Altaica Upsaliensia.
  2. A familia linguarum Altaica distinguenda est.

BibliographiaRecensere

  • Баскаков Н. А. Алтайский язык. Moscuae, 1958 (ars grammatica) (Russice)
  • Коргунбаева Н. И. Алтайско-русский — русско-алтайский словарь. Ulalae 1991. (lexicon Russico-Altaicum et Altaico-Russicum)

Nexus externiRecensere