Aperire sectionem principem

Aloisius Dempf (natus in Altomünster die 2 Ianuarii 1891; mortuus in Eggstätt die 15 Novembris 1982) fuit philosophus Germanicus et Nazismi adversarius.

VitaRecensere

Post scholam finitam Ponte Aeni studium philosophiae coepit, sed patre monente mox Monacum iit, ut medicinae studebat. Anno 1914 - studio non iam finito - medicus militaris Bello Orbis Terrarum I interfuit. Anno 1918 Monaci studium philosophiae perrexit et anno 1921 doctor promotus est. Anno 1926 habilitatus est et deinde diurnarius operam dedit. Anno 1937 Vindobonam professor vocatus est, sed iam anno 1938, cum Nazistae rerum Austriae potiti essent, dimissus est. Bello Orbis Terrarum II finito iterum professor Vindobonae nominatus est.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!