Saint-John Perse (natus anno 1887 in insula Guadalupa; mortuus 1975 in Francia) fuit legatus Francicus, poeta et scriptor linguae Francogallicae, laureatus Praemii Nobeliani Litteraturae.

Saint-John Perse vel Alexis Léger anno 1960 pictus

Natus est sub nomine Alexis Léger in insula Guadalupa die 31 Maii 1887. Familia eius in Franciam venit ad urbem Palum anno 1899; inde Alexis universitatem Burdigalensem frequentavit legibusque studuit ab anno 1904. Postea Lutetiae cognovit Franciscum Jammes, Andreas Gide necnon Paulum Claudel, primumque librum carminum, Elogia, editavit anno 1911; sed antea nonnulla carmina iuventutis publicaverat sub titulo Imaginum ad Crusoem. Pechinum profectus in legatione Francica meruit ab anno 1916; ab anno 1924 pro Aristide Briand munus secretarii apud Ministerium Rerum Externarum persolvit (successor Philippo Berthelot), eodemque anno carmen epicum Anabasin editavit, novo pseudonymo Saint-John Perse praefixo. Tempore belli orbis terrarum II, Germanis Franciam debellantibus, ad Civitates Foederatas fugit ibique longe habitavit. Anno 1960 Praemium Nobelianum Litteraturae meruit per intruductionem a Dag Hammarskjöld. Mortuus est Eris praefecturae Vari, sed accuratius in paeninsula quae nomen habet Lenga de Giens, die 20 Septembris 1975.

Bibliographia

recensere
  • Œuvre poétique, 2 voll. Lutetiae 1960.
  • Œuvres complètes ("Bibliothèque de la Pléiade"). Lutetiae 1972; editio aucta 1982.
  • Alain Bosquet, Saint-John Perse, 1959
  • Pierre Guerre, Portrait de Saint-John Perse, 1989
  • Joëlle Gardes-Tamine, Saint-John Perse, les rivages de l'exil, 2006

De carminibus

recensere
  • Arthur Knodel, Saint-John Perse: a study of his poetry, Edimburgi 1966
  • Roger Caillois, Poétique de Saint-John Perse, 1972
  • Henriette Levillain, Le rituel poétique de Saint-John Perse, 1977
  • Colette Camelin, Eclats des contraires : la poétique de Saint-John Perse, 1998
  • Colette Camelin, La rhétorique profonde de Saint-John Perse, 2002

De versionibus

recensere
  • Françoise E. E. Henry, Saint-Léger Léger traducteur de Pindare, 1986.

Nexus externi

recensere