Saintléger Léger est nomen pseudonymum a scriptore adolescenti Alexis Léger praefixum operibus suis primis, Images à Crusoé (Imagines ad Crusoëum, 1909), Pour fêter une enfance (Pueritiam celebrans, 1910), et Éloges (Elogia, 1911), in quibus situs iuventutis suae in Mari Caribaeo et in Guadalupa ipse evocat. Eodem tempore, versiones carminum Graecorum Pindari conscripsit et sub eodem nomine editavit, sed ab anno 1924 novum nomen, Saint-John Perse, operibus suis praetulit.

Saint-John Perse vel Alexis Léger anno 1960 pictus

BibliographiaRecensere

  • Arthur Knodel. 1966. Saint-John Perse: A Study of His Poetry. Edimburgi.
  • Françoise E. E. Henry. 1986. Saint-Léger Léger traducteur de Pindare.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.