Images à Crusoé ("Imagines ad Crusoëum"), catena carminum circa annum 1904 scripta, fuit opus primum illius poëtae quem parentes nuncupaverant Alexis Léger, lectores autem posteriores Saint-John Perse; sed haec carmina sub nomine Saintléger Léger in periodicum litterarium Nouvelle revue française publicati sunt anno 1909.

Eo tempore quo carmina scripsit Léger urbem Palum habitans se ad universitatem Burdigalensem praeparavit; memoriam autem retinuit insulae Guadalupae ubi anno 1887 natus est. In textu retrahit interdum sententias imaginesque e libro classico Robinson Crusoëo Danielis Defoe et ex opere quodam botanico Antonii Duss amici e iuventute poëtae, Flore phanérogamique des Antilles françaises (Matiscone 1897).[1]

Editiones

recensere
  • Saintléger Léger, "Images à Crusoé" in Nouvelle revue française mensis Augusti 1909.
  • Saintléger Léger, Eloges (cum "Images à Crusoé"). Lutetiae: NRF, 1911.
  • Saintléger Léger, Images à Crusoé cum musica a Ludovico Durey composita. Londinii: Chester Editions, 1922.
  • Saint-John Perse, Œuvres complètes ("Bibliothèque de la Pléiade"). 1972.

Versiones

recensere
  1. Arthur Knodel, Saint-John Perse: a study of his poetry (Edimburgi 1966) pp. 11-13.

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.