Alexander Petri filius Sumarokov (Russice Александр Петрович Сумароков; natus Villmanstrand die 14 [25] Novembris 1717, mortuus Moscuae die 1 [12] Octobris 1777) fuit poëta, fabularum scriptor, ac criticus litterarius. Russiae primus scriptor litterarius professionalis (id est mercenarius) habetur. Anno 1767 insigne Sanctae Annae primi gradus et ordine consiliarii statalis ordinarii honoratus est. Sumarokov pluribus generibus studiosus erat; odas (festas, religiosas, philosophicas, anacreonticas), saturas, elegias, carmina, epigrammata, madrigales, epitaphiaque composuit. Pluribus metris et structuris poëticis usus est. Pater dramatis Russici habetur; principia classicismi sequebatur, sed contra consuetudinem aliorum scriptorum sui temporis et tragoedias et comoedias scribebat.

Alexander Sumarokov, ab Antonio Losenko pictus

Opera selectaRecensere

TragoediaeRecensere

  • Хорев (Chorev; 1747)
  • Гамлет (libera interpretatio Shakesperii tragoediae Hamlet; 1748)
  • Синав и Трувор (Sinav et Truvor; 1750)
  • Артистона (Artistona; 1750)
  • Димитрий Самозванец (Demetrius Impostor, 1771)
  • Мстислав (Mstislaus; 1774)

ComeodiaeRecensere

  • Тресотиниус (Tresotinus; 1750)
  • Рогоносец по воображению (Qui uxorem suam adulteram esse putat; 1772)
  • Мать – совместница дочери (Mater aemula filiae; 1772)
  • Вздорщица (Mulier pugnax; 1772)

AliaRecensere

  • Две эпистолы (Duae epistulae; 1748): "О русском языке" (De lingua Russica) et "О стихотворстве" (De versificatione)
    • Editio secunda, abbreviata: "Наставление хотящим быти писателями" (Instructio iis qui scriptores esse volunt; 1774)
  • Пустынник (Eremita; 1757)

BibliographiaRecensere

  • Ospovat, Kirill. Terror and Pity: Aleksandr Sumarokov and the Theater of Power in Elizabethan Russia. Brighton, MA: Academic Studies Press, 2016.
  • Vishnevskaja, Inna. Аплодисменты в прошлое. А. П. Сумароков и его традиции. Moscuae: Издательство Литературного Института им. А. М. Горького, 1996.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Sumarokov spectant.