Wikidata-logo.svg Alexander Matrosov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Matrosov: imago
Nativitas: 5 Februarii 1924; Danapris
Obitus: 27 Februarii 1943; Chernushki
Patria: Unio Sovietica
Nomen nativum: Александр Матвеевич Матросов

Officium

Munus: Miles

Memoria

Laurae: Hero of the Soviet Union, Order of Lenin
Sepultura: Magni Luki

Alexander Matthaei filius Matrosov[1] (Russice Александр Матвеевич Матросов, tr. Aleksandr Matveevič Matrosov), natus die 5 Februarii 1924 Catharinoslaviae (nunc Danapri Ucrainae)[2][1], caesus die 27 Februarii 1943 prope vicum Černuški regionis Pscoviensis, fuit miles Sovieticus tempore Belli Magni Patrii, Heros Unionis Sovieticae.

Pittacium cursuale Sovieticum, facinus Alexandri Matrosov depingens

In pueritia sua sine parentibus mansit et in hospitiis educabatur. Tempore Belli Magni Patrii, mense Septembri anni 1942 ad munus militare evocatus, mense Novembri eodem anno, post studium necessarium, missus est in exercitum Sovieticum.

Die 27 Februarii anni 1943, tempore pugnae prope vicum Černuški regionis Pscoviensis, Alexander Matrosov fenestram aedificii bellici Germanici corpore suo texit, ne emitteret glandes in reliquos milites Sovieticos sclopetum polybolicum ibi locatum[2].

Hoc facinus (cum 23 Februarii ut eius dies officiale declarata[2]) in Unione Sovietica maxime laudabatur. Matrosov die 19 Iunii anni 1943 dignatus est titulo Herois Unionis Sovieticae post mortem[2].

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 fortasse initio nominabatur Šakir'jan Ionae filius Muchamed'janov (Baschkirice Мөхәмәтйәнов Шәкирйән Юныс улы; Russice Шакирьян Юнусович Мухамедьянов, tr. Šakir'jan Junusovič Muchamed'janov), et natus est in vico Kunakbaevo Baschkiriae (vide: [1], [2])
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Pagina de Alexandro Matrosov in situ interretiali Heroes terrae

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Matrosov spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия