Alcyon
Alcyon (-onis, m.) vel halcyon (Graece Αλκυών) est avis marina. Hoffmannus, ex opinione antiquorum auctorum, eam παρὰ τὸ εν ἀλὶ κύειν, ex eo, quod in mari concipit et parit, dictam[1] credebat, quam etymologiam popularem Chantraine[2] recusat. Chantraine istam avem eamdem atque Alcidonem Ispidam esse affirmat.
De Halcyoneis diebus
recensereSic in Iohannis Gesneri Novo Linguae Et Eruditionis Romanae Thesauro definitur:
"Istae (...) aves nidos faciunt in mari media hieme; quibus diebus est tranquillitas ut nihil penitus in mari possit moveri. Inde etiam dies ipsi Halcyonia nominantur. Eo (partus tempore) maxime insignes sunt Halcyones. Dies earum partus, maria quique navigant, novere. Ipsa avis paullo amplior passere colore cyaneo ex parte maiore tantum purpureis et candidis admistis pennis, collo gracili ac procero. Alterum genus earum magnitudine et cantu distinguitur et cantu. Minores in arundinetis canunt. Halcyonem videre rarissimum est, nec nisi Vergiliarum occasu, et circa Solstitia, Brumamve, nave aliquando circumvolata, statim in latebras abeuntem. Fetificant bruma: qui dies HALCYONIDES vocantur, placido mari per eos, et navigabili Siculo maxime. (In reliquis partibus est quidem mitius pelagus, Siculum utique tractabile.) Faciunt autem septem ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt. Nidi earum admirationem habent, pilae figura paullum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine, ferro intercidi non queunt, frangunturque ictu valido, ut spuma arida maris. Nec unde confingantur invenitur: putant ex spinis aculeatis: piscibus enim vivunt. Subeunt et in amnes. Pariunt oua quina. Haec ille conf. Aristot. Hist. Anim. 5, 8 et Aelian. 1, 6. Plin. 2, 46."
Fontes
recensereIohann Matthias Gesnerus, Novus Linguae Et Eruditionis Romanae Thesaurus, Lipsiae, 1749. Textus
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ [1] Lexicon Universale.
- ↑ Pierre Chanraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque (Parisiis: 1968).