Albertus Pahimi Padacké

politicus

Albertus Pahimi Padacké (natus die 15 Novembris 1966) est politicus Tzadiae. Olim minister vectigalium, deinde minister a commercio, a quo munere a praeside Idriss Déby subito mense Novembri 1997 demotus est propter incuriam. Secretarius civicus a vectigaliis mense Februario 2001, minister fodinarum a mense Aprili, minister sine cura a mense Augusto eiusdem anni meruit, quod munus usque in Iunium 2002 retinuit. Interdum mense Aprili 2002 legatus est apud conventum nationalem, atque a mense Iunio huius anni usque in annum 2005 sodalis fuit Communitatis Oeconomicae et Monetariae Africae Mediae. Candidatus ad dignitatem praesidis Tzadiae anno 2006 tertius accedit (victore Idriss Déby), sed eodem tempore minister ab agricultura merebat a die 7 Augusti 2005, deinde minister ab iustitia a die 4 Martii 2007, inde minister a cursu publico a die 23 Aprilis 2008. Die 13 Februarii 2016, iussu praesidis Idriss Déby, primus minister creatus est. Die 31 Martii? 2024, a factione Nationali Soeiorum? Democratiae in Chad designatus est candidatus ad electionem praesidentialem die 6 Maii 2024 habituram.

Wikidata Albertus Pahimi Padacké
Res apud Vicidata repertae:
Albertus Pahimi Padacké: imago
Albertus Pahimi Padacké: imago
Nativitas: 15 Novembris 1966; Pala
Patria: Tzadia

Nexus externi

recensere
Primi ministri Tzadiae

Hissène Habré 1978–1979 • Djidingar Dono Ngardoum 1982 • Ioannes Alingué Bawoyeu 1991–1992 • Iosephus Yodoyman 1992–1993 • Fidelis Moungar 1993 • Delwa Kassiré Koumakoye 1993–1995 • Koibla Djimasta 1995–1997 • Nassour Guelendouksia Ouaido 1997–1999 • Nagoum Yamassoum 1999–2002 • Haroun Kabadi 2002–2003 • Moussa Faki 2003–2005 • Paschalis Yoadimnadji 2005–2007 • Delwa Kassiré Koumakoye 2007–2008 • Iosephus Saleh Abbas 2008–2010 • Emmanuel Nadingar 2010–2013 • Djimrangar Dadnadji 2013 • Kalzeubet Pahimi Deubet 2013–2016 • Albertus Pahimi Padacké 2016–2022 • Saleh Kebzabo 2022–2023 • Succès Masra 2024