Aegidius Parisiensis
Res apud Vicidata repertae:
Aegidius Parisiensis (natus saeculo XII medio; mortuus annis circiter 1223/1224) fuit poëta Francicus qui Latine scripsit et canonicus iuxta Antissiodorum meruit. Anno 1196 Romam profectus est ad curiam papalem.
Aegidius Parisiensis, amicus ut videtur Petri Riga, opus huius Auroram continuavit et perfecit. Ipse carmen Carolinum composuit de virtutibus Caroli Magni prudentia, iustitia, fortitudine, temperantia) et de prole eiusdem. Liber principi Ludovico VIII annum tredecimum agenti dicatum et die anniversario natali 3 Septembris 1200 datum est: princeps enim e patre Capetius, e matre Carolingius fuit.
OperaRecensere
- (post Petrum Riga) : Aurora
- Carolinus
- "Versus de numero librorum utriusque Testamenti et modo legendi" Textus
- "Versus de poenis inferni" Textus
BibliographiaRecensere
- Editiones operum
- "Petrus de Riga et Aegidius Parisiensis: Fragmenta ex Aurora variis in locis obiter inserta" etc. in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 212 coll. 1-46
- "Aegidii Parisiensis Carolinus" in Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 17 pp. 288-301
Nexus externiRecensere
- De Carolino apud Bibliothecam Nationalem Francicam