Petrus Riga (natus saeculo XII medio, anno 1209 mortuus),[1] alumnus scholarum Parisiensium, fuit cantor et canonicus ecclesiae cathedralis Remensis et poëta in lingua Latina. Opus eius maius est paraphrasis Biblica versibus elegiacis composita sub titulo Aurora, ab Aegidio Parisiensi aucta et perfecta.

Alia carmina sua, postulante Samsone archiepiscopo, Petrus in volumine congessit titulo "Floridus aspectus", "quod floridi aspectús sui gratia quorumlibet animos alliciat ad legendum".[2] Samsone autem anno 1161 mortuo, aliqua carmina quae in hoc florilegio reperiuntur annis posterioribus addita sunt.

"Causa regis Francorum contra regem Anglorum", ibi comprehensa, anno fere 1157 scripta, disputationem fingit de castellis Normannis Gisortio et Nealpha, dotes principissae Aelidis Ricardo principi sponsae: castella enim ab Henrico II rege arrepta sunt, matrimonio nunquam peracto. Alia disputatio, "Causa duorum apostolicorum", anno circiter 1160 inter papam Alexandrum III et antipapam Octavianum de Crescentiis fingitur.[3] Versus de Philippo (rege futuro Philippo II) nato anno fere 1165 scripta sunt: eo tempore poëta Lutetiae studebat. Carmen de consecratione archiepiscopi Remensis Guillelmi sine certitudine Petro Riga attribuitur.[4]

  • Aurora
    • De venditione Ioseph
    • De Iob, Noe et Daniele
    • Vita Susannae
    • De tribus donis magorum
    • De quattuor evangelistis
  • Floridus aspectus
    • "Tange, manus, calamum: Samsonis pinge triumphos"
    • De laude eiusdem
    • De nativitate Christi (De conceptu et partu Virginis)
    • De virga Aaron
    • De triplici domo iusti
    • Vita Sancti Eustachii
    • Colores verborum et sententiarum
    • Passio Sanctae Agnetis
    • Causa regis Francorum contra regem Anglorum
    • Causa duorum apostolicorum scilicet Octaviani et Alexandri
    • Versus de gaudio filii regis quando fuit natus
  1. Albericus Trium Fontium, Chronica p. 889 Scheffer-Boichorst
  2. Hauréau (1882) pp. 1-2
  3. Textus
  4. John R. Williams, "William of the White Hands and Men of Letters" in Anniversary Essays in Medieval History by Students of Charles Homer Haskins (Bostoniae, 1929) pp. 365-388 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • "Petrus de Riga et Aegidius Parisiensis: Fragmenta ex Aurora variis in locis obiter inserta" in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 212 coll. 1-42
  • Paul E. Beichner, ed., Aurora: Petri Rigae Biblia versificata: a verse commentary on the Bible. 2 voll. Notre Dame (Indiana): University of Notre Dame Press, 1965
  • H.-F. Delaborde, "Un poème inédit de Pierre Riga sur la naissance de Philippe II" in Ch. Jourdain, ed., Notices et documents publiés pour la Société de l'histoire de France à l'occasion du cinquantième anniversaire de sa fondation (Lutetiae, 1884) pp. 121-127
  • B. Hauréau, "Un poème inédit de Pierre Riga" in Bibliothèque de l'École des Chartes vol. 44 (1883) pp. 5-11
  • B. Hauréau, ed., Le Mathematicus de Bernard Silvestris et la Passio Sanctae Agnetis de Pierre Riga. Lutetiae: Klincksieck, 1895 Textus apud archive.org
Historica et critica
  • B. Hauréau, Mélanges poétiques d'Hildebert de Lavardin (Lutetiae: Pedone-Lauriel, 1882) pp. 1-14
  • Max Manitius, Geschichte der lateinischen Literatur des Mittelalters. Vol. 3: Vom Ausbruch des Kirchenstreites bis zum Ende des zwolften Jahrhunderts. Monaci: C. H. Beck, 1931
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxonii, 1934) vol. 2 pp. 35-38

Nexus externi

recensere